# De animalibus 238

Aristotle, De animalibus, 238. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/238
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/238

natura enim inuida & famelica est: nec copiosa uenationis. magnum tamen quid nascitur: cum uenatur. inuidet igitur suis liberis: iam ma iusculis: atque edaciusculis: & ob eam rem unguibus secat. Pulli etiam ipsi inter se pugnare incipiunt de sede ac pastu. Itaque a parente eiiciuntur: & pulsantur. deiecti uociferantur: periclitanturque: Sed ossifraga recipit eos benigne: & tuetur: & alit: dum quantum satis sit adolescant. Parum hęc oculis ualet. nubecula enim oculos habet lęsos. At uero marina illa clarissima oculorum acie est: ac pullos adhuc implumes cogit: aduersos intueri solem: percutit eum: qui recu set: et uertit ad solem. Tum cuius oculi prius lachrymarint: hunc occidit: reliquum educat. Vagatur hęc per mare & littora. unde nomen accepit. Viuitque auium marinarum uenatu: ut dictum est. Aggreditur singulas: cum emergentem obseruarit: refugit auis: ut euolans uidit aquilam: & metu perculsa se rursus ingurgitat: ut in diuersa prolapsa emer gat. Sed haec acie oculorum ualens: sedulo aduolat: donec uel strangulet in humore: uel per summa corripiat. Vniuersas nuqui inuadit: arcent enim frequentes respergentesque: suis alis repellunt. Vlicę spuma capiuntur: appetunt enim eam auidius. quo circa spuma inspersa eas uenari in usu est. Caro earum probi odoris est: excepta parte posteriore ultima: quę sola littuum olet. pinguescunt satis: & ęsui sunt. Ccipitrum genus precipuum: buteo est. Triorcha a nua mero testium nuncupatus. secundum ęsalo. tertium circus. stellaris autem palumbarius: & pernix differunt. appellantur Sumbuteones qui latiores sint. alii porcę: & fringillarii uocantur. Alii leues & rubetarii: qui abunde uiuunt: atque humiuolę sunt. genera non pauciora qui decem esse accipitrum aliqui prodierunt: quę modo quoque uenandi inter se dissident. Alii enim columbam humi considentem rapiunt: uolantem non appetunt. Alii super arborem aut tale quid conscendentem uenantur. Sin humi est: aut uolat: non inuadunt. Alii neque humi: neque in sublimi manentem aggrediuntur: sed uolantem capere conantur.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
