# De animalibus 24

Aristotle, De animalibus, LIBERPRIMVS INTERPRETE THEODORO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/24

At ea quę animal generant: omnia auriculas habent: excepto uitulo marino: & delphino: & reliquis ita caetariis: Nam & quae cartilaginea appellauimus: animal pariunt. Verum homo unus aurem non mouet. Vitulus ergo marinus meatus continet ma nifestos: qua audit. At delphinus audit quidem: sed nullis cauernis quę uicem pręstent aurium. Cętera suas auriculas omnia mouent: situm aures hominis eundem in orbe: quo oculi obtinent: non ut quadrupedum: Nonnullis positę superius sunt Aurium alię leues: alię pilosę alię medium tenent. Quę quidem ad audiendum aptissimę sunt: morum hinc pręstita nulla ha bentur. Item alię maiores: alię paruę: alię mediocres: & autm ni mium: aut parum: aut mediocriter arrectę: Notam morum optimorum habent quę mediocres: At quę magnę arrectęque: ultra modum stulticię indices sunt: aut loquacitatis. Partem inter utrumlibet oculum: & aurem: & uerticem positam: tempora ap pellamus. Item pars faciei nasus: quę meatum prębet spiritui Aerem enim ea parte reddimus et accipimus. Sternutamentum quoque eadem agitur parte quod flatus uniuersi eruptio est: Signum augurale: & unum ex spirituum omnium generibus sanctum & sacrum: Tum etiam spiritum trahi in pectus: & inde reddi necesse est quod fieri non potest nisi naribus spiremus: Cum reciprocatio spiritus de pectore per gurgulionem: non de capi te parte aliqua actitetur: Sed datur uiuendi facultas etiam si de sit spiratio. Olfatus quoque.i.sensus odoris: hac eadem parte sumministratur. Mobiles esse nares natura uoluit: nec sicut aures immobiles sua compage: parsnasi quę cartilaginea nares discriminat inter sęptum uocamus. Meatum uero utrumque inane: Nasus enim bipartito distinctus est tramite: elephantis prolixa ualidaque naris augetur eiusque usus idem qui manus: ea namque cibos tam siccos quam humidos colligunt: capiunt: & in os admo uent soli animantium omnium. Est pręterea maxilla duplex cuius Δρμ μψυ ψῖ. pars prior mentum: posterior mandibula est: mouent animalia omnia maxillam inferiorem: Crocodilo fluuiatili excepto. Is enim unus superiorem mouet: labra mox a naso habentur: ca ro permobilis.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
