# De animalibus 240

Aristotle, De animalibus, 240. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/240
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/240

Vo in loco anthias sit: nullam ibi beluam esse confessum est: quo qu iam indicio secure spongiatores urinantur: & sacrum hunc piscen ob eam rem nominant: sed id casu sic euenire dixerim: quomodo & ubi sit limax neque sus est: neque perdix. omnes enim limaces ab his ęduntur. Erpens marina colore & corpore congro proxima est: sed II5 s obscurior atque acrior. hęc si capta dimittatur foris: in hare nam rostro quamprimum adacto terrebat: subitque tota. est ore acutiore hęc quam terrestres. Vi autem centipeda appellatur: ubi hamum deuorarit: euomit q foras sua interiora: donec hamum eiiciat. tum recipit intro ac ualet eadem qua ante salubritate. appetitus his quoque nidorulentorum ut terrestribus est. mordent non ore: sed tactu totius corperis similiter: ut quę urticę uocantur. Isces qui uulpes nuncupantur: cum se deglutisse hamum senp serint: sibi opitulantur: ut centipedę: longius nanque sese effe rentes hami lineam abrodunt. capiuntur enim locis nonnullis hamo: multiplici gurgite: pręalto et fluctuoso. Quinetiam hamię cum beluam uiderint aliquam: colligunt sese: & quę magnitudine prę stant: lustrantes gregem circunuallant: & si qua uiolatur: defendunt. dentes his ualidi: et iam cum alię beluę: tum lamia aggressa uulnera accepisse acrius uisa est. Luuiatilium silurus mas plurimum curę proli impendit. foeima f ut peperit abit. sed mas quo in loco plurimus foetus con stiterit: perseuerans oua custodit: nec alium prębet usum: nisi ut pisciculos ne diripiant foetum arceat. idque uel ad quadragesimum & quinquagesimum diem facit: donec satis iam aucta soboles se tueri a cęteris piscibus ualeat. prahenditur sępe a piscatoribus ubi oua custodit: dum enim arcet pisciculos: quatit: prosilit: & ictum: sonumque mouet. manet apud oua tam ardente animo: ut cum sępe a piscatoribus oua si pręaltis gurgitibus subsidunt: educantur quo ad magis fieri potest: in uadum. Ipse tamen eodem studio foetum sequatur: neque deserere usquam patiatur. tunc si minor sit natu: minusque usu exercitatus: facile hamo capitur: sed si peritus & hamifraga est: morsu dentis sui durissimi rumpit. hamum et foetum assidue custodit. omnia uero tum nantia: tum stabilia: locis eisdem quibus orta sint: aut similibus degunt. suus enim quibusque cibus in iis est: uagantur maxime & oberrant: quae carne aluntur: praeter pauca ut mugilem: salpam: mullum: ęricam. Quę autem pholis appellatur: mucorem quem ipsa emittit: sibi obducit: ita ut in eo quasi cubili quiescat.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
