# De animalibus 242

Aristotle, De animalibus, 242. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/242
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/242

Indicium ne bimatum compleant esse uidetur: quod ab ortu eorum qui ęstate fit ad autumnum: non facile grandem polypum uideris: cum paulo ante id tempus praegrandes spectentur. a partu ita senescere debilitarique tam marem quam foeminam ferunt: ut uel a pisciculis deuorentur & facile a suis detrahantur cubilibus. Cum antea nihil tale iis usu eueniat: tum uero paruos nouellosque quamuis recens natos: tamen nullo eius modi malo affici narrant. Quinimmo ualidiores esse quam grandes con firmant. Sepias etiam bimatu non uiuere apertum est. Mollium unus polypus exit in siccum. graditur per asperiora: uitat leuia. ualidum cum cęteris suis partibus hoc animal sit: collo tamen imbecille cum pręmitur est. Mollia ita se habent: conchas tenuiores scabrasque efficere circum se: uelut loricam duram: eamque eo ampliorem quo ipse sunt ampliores: atque de ea quasi latibulo aut casula quadam prodire aiunt. Auta quoque polypus natura: & uitę muneribus singularis n est. nauigat enim per maris summa elatus: de imo gurgite effert se concha inuersa: ut ascendere possit facilius: & inani stapha enaui get. Vbi uero emersit: concham reuertit ha bet inter sua brachia membranulam quandam annexam similem iis: quae digitis insertę palmipedum auium continent: uerum illę crassiusculę sunt. hęc praetenuis est: et araneę speem imitatur: hac uelificat: cum aura inspirat: cirros pro gubernaculis utroque demittit latere: si quid metuerit conchan protinus mari replet: atque ita demergit. de generatione incrementoque eius conchę nihil adhuc exploratum habeo: uidetur tamen non ex coitu gigni: sed sponte ut cęterę conchę prouenire: nec uero an concha solutus uiuere possit: certum adhuc est. Nsectorum officiosissimum: & prę cęteris fere omnibus animai libus genus formicarum & apum est. Crabrones item ac uespę: & prope dixerim omnia huius cognata generis: aranei etiam lautiores & strigosiores: ingeniosiores in uitę muneribus sunt.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
