Latin
243
Aristotle, De animalibus 243
Unproofread scanNot analysed yet
Am formicarum negocia omnibus in promptu habentur: utque eadem semita semper ambulant: &cibaria recondunt: &cellas promptuarias faciunt: nec interdiu solum: sed etiam noctibus plena luna laborem exercent: nemo est qui non uideat. Raneorum autem &phalangiorum plura sunt genera: mordax quod in duo distinguitur: alterum simile iis quae lupos appellant est paruum: uarium: procax: salax: pulex nuncupatum: Alterum maius coloris nigri: cruribus prioribus nigris: tardum: &lente ambulans: nec ui ribus ualens neque saliens. Cętera quę medicamentarii proponunt: aut nullum: aut certe exilem inferunt morsum. genus secundum quod lupi nomen accepit: partim exiguum est: quod non texit: partim majus quod asperam paruamque telam apud terram: aut sepes orditur: bucculis intexere solitum primordiis intus positis obseruat: dum aliquid in tela offendens commouerit: mox accurrit: ut capiat: partim uarium est: quod paucam uilemque telam sub arboribus facit. Tertium genus quod sa pientissimum lautissimumque omnium est. Texit. n. primum filis quoquo uersus distendens in orbem: dum stamina ducens initio a medio acce pto: nec inscite medium ipsum accipit: deinde sub temina inferens: atque stipans cubile: &repositorium alibi sibi constituit: sed uenationem in medio sui operis obseruando exercet. Cum enim bestiola eo inciderit: motu medii excitus occurrit: deuincitque primum obuoluens araneis dum defatiget: infirmamque faciat: tum tollit ac defert &si forte fame tenetur: exugit. hęc enim fruitio eius est: sin minus: recondito quod cęperit in repositorio: repetit uęnandi negocium. Sed prius consarcinato quod per uenatum lacessitum est: si quid inter medium &extrema inciderit. primum ipse in medium currit: inde ad id quod inciderit uelut a stato initio properat. Si quis telam lacerarit texere iterum incipit: uęnatur oriente sole: aut occidente: quoniam bestiolę temporibus his potissimum offendant. Foeina &texit &uęnatur: mas comes fruendi non laborandi est. Araneorum lautiorum: &telam spissi orem texentium: duo sunt genera: alterum minus: alterum majus: pendens hoc subtus obseruat: ne bestiolę prę formidime sibi caueant. Sed incaute incidant in partem superiorem. ineptius enim perper sui corporis magnitudinem est. At alterum quod moderatius est superne obseruat latens in quodam exiguo suę telę foramine. Aranei statim cum ęditi sunt: fila mittunt: non intrinsecus tanquim excrementum: ut democritus ait: sed extrinsecus de suo corpere ueluti corticem aut amore eorum quae suis uillis iaculantur: ut histricis. maiora etiam animalia inuadit: irretitque suis filis. nam &lacertos paruos aggressus circundat os: &filis obducit: donec cohibeat: mox adhęrens: morsum defingit hęc ita se habent.