# De animalibus 244

Aristotle, De animalibus, 244. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/244
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/244

Enus est insectorum quoddam nomine adhuc uacans: quo uno comprehendatur. Sed formam suarum partium cognatam omnium referens: uidelicet ea quę fauos faciunt: ut apes: & reliqua similis formę insecta: quorum genera nouem numero sunt. Sex illa ex his gregalia: apes: reges apum: fuci: qui inter apes degunt. Vespę an nuę item crabrones: & teredines. Solitaria uero reliqua tria sirenis minor: quam fuscus totus est. Sirenis maior niger: uarius. Tertium quem bombicem uocant: qui maximus inter hęc est: formicę nihil uenantur: sed facta ab aliis colligunt. Aranei nihil conficiunt: neque recondunt sed cibum solum uęnatu sibi acquirunt. Ex nouem iis quę modo enumeraui generibus apes (nam de cęteris post) nihil uenantur: sed ipse sibi cibaria faciunt atque recondunt. mel enim cibus earum est: cuius rei indicium faciunt: cum apiarii eximere incipiunt fauos: quamuis enim suffiantur: uehementerque ex fumo laborent: tamen plus mellis tunc ędunt quam prius. quod enim cibi cams sibi recondiderint: partius eo tem poribus cęteris utuntur: sed habent etiam quo altero cibo alantur: quod quidam ceraginen: alii cereum uocant. uerum hoc deterius est: & dul cedine prope ficus. Congerunt id quoque ut ceram suis cruribus: per quam uaria in earum operatioe: & uita: ratio est. Cum enim alueum receperint mundum: construere incipiunt fauos deferentes ex floribus: atque etiam arborum lachrymis salicis & ulmi: & reliquarum quae glutiuum pariunt. his pauimentum quoque illinunt: ne bestiolę nocuę sub eant. uocant hoc opus apiarii tectorium imum. Aditus etiam si ampliores sunt: fabrica obstruentes coartant. Effingunt fauos primum in quibus ipse gignantur. deinde in quibus reges dicti: & fuci: suos certe semper componunt: sed regum: cum foetus largior est. fucorum autem cum copia mellis speratur: fauos regum minores faciunt iuxta suos: fucorum iuxta regum minores quam suos. Exordium operis a tecto aluei: textusque ad pauimentum perpetuo stabilimento agitur. pluresque ad pauimentum telię deducuntur.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
