# De animalibus 245

Aristotle, De animalibus, 245. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/245
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/245

cellę autem & mellarię & sobolarię geminę omnes sunt: immo enim eodemque intersepto: duę sibi iunguntur cellę: moo poculi gemini: altera intus: altera foris compages: qua parietibus faui adhęrent arctiores: & melle uacuę relinquuntur: gemino aut triplici uersu. pleniores.n.sunt faui quibus plus cerę obducitur. pars aditus aluei prior illita est: ex commose. sic enim conuocant: quod uelut excrementum purgamentumque cerę est: bene nigrum: acrisque odoris. medentur hoc plagis: & huiuscemodi suppuratoibus: proximum ab eo tectorium: picatus cereus prębet: leuius id qui commosis medicamentum est. Sunt qui fucos & per se fingere fauos eodem in alueo: & cùm apibus negocium conficiendi faui partiri dicant. uerum mellificandi nullam habere facultatem: sed uestitum eos: tum eorum pullos melle quod apes fecerint. manent fuci magna tparis parte intus: cumque exeunt: efferunt sese fusim in sublime: gyroque uolitant: & quasi exercitium faciunt: quod ubi satis iam fecerint: redeunt domum: & epulis pefruuntur. Reges nunquam prodeunt foras: uel ut pascantur: uel alia can nisi uniuersa cum plebe: & si cum pargunt: rex ipse forte aberrarit: omnes inquirere: odoratumque sagaci persequi: donec inueniant accepimus. gestari etiam eum a plebe cum uolare non potest: & si perierit: omnes discedere: uel si aliquandiu manserint: fauos quidem conficere. Sed mel nullum nec fieri posse quin breui omnes discedant. Ceram apes: preptando flores capiunt: priorum acumine pedum: mox priores in medios abstergunt: & medios in blesa posteriorum: atque ita honu stę discedunt: & quidem grauari premique onere cernuntur: quotiens redeunt. Mos apibus: ne florum plura genera petant: uno eodemque profectu: sed singulis singula: uerbi gratia à uiola ad uiolam aduolant: nec aliud attingunt: quousque suum in alueum redeant. hic se quatiunt: & singulas tres aut quatuor sequuntur. Sed quid accipi ant: haud facile uideris: nec uero quemadmodum operantur uisum ladhuc est. Cerę congestio notari potuit: in oleis: cum diutius in eodem mo rentur: perper frondem eius arboris spissiorem. Post hęc foetificare incipiunt: nec prohibet quicquam: quominus eadem in cella sint: & pulli: & mel: & fuci. Gigni fucos seorsum dicitur: si dux uiuit: Sed si obiit: in apum loculamentis oriri ex ipsis apibus: atque hos fieri aimosiores: quocirca aculeatos uocari: quamuis aculeo careant. Animo nanque feriendi non ptante nomen hoc meruerunt. Sunt loculi ipsi fu corum ampliores: & finguntur seorsum quoque per se faui fucorum.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
