# De animalibus 247

Aristotle, De animalibus, 247. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/247
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/247

breues contra longas: easque alueis pellere conantur: qua in pugna si ille uicerit: optimum ita fore examen putatur: sed si hę solę remanse rint: ociose uiuunt: & nihil boni integre faciunt. Pereunt etiam ipse antequam autumnus sit: student bonę apes quoad fieri potest: nequam intra alueu interimant: & si qua interierit intus statim foras cadauer educunt. Qui autem fures uocantur: & suos inuicem fauos offendunt: & alienos si la tuerint subeunt: sed si capiantur: capite puniuntur: nec facile aut latere aut aufugere possunt. sunt.n. in quoque aditu custodes: & fur ipse si quando surripere ingressum potuerit: adeo in facietatem repletur: ut nequeat euolare: sed ante alueum uolutetur. itaque fuga perquam diffici lis est. Reges nunquam foris uisuntur: nisi cum migratur: & tunc ita ut re liquę omnes circa ipsum principem suum glomerentur. Cum uero migrandum est: uox solitaria & peculiaris quędam aliquot ante diebus: intus mittitur: & biduo: aut triduo paucę circum alueum uolant. An rex etiam inter eas sit nondum exploratum habemus: quoniam difficile cognitu est: collectę iam auolant & per singulos reges diuiduntur. & si forte pau cę prope multas consistunt. Concedunt paucę ipsę ad plures: ac regen quem reliquerint: si sequatur interimunt. discessus & migratio ita agitur. singulis autem muneribus se distribuunt: ut alię flores conuebant: alię extruant: alię poliant fauos: & dirigant. Aquam tunc portant cum pro lem nutriunt. Carnem nullius animalis tangunt: nec obsonium appetunt: nullum his tempus certum consuetumque est: quo opari incipiant. Sed ciba riis non carent: beneque degunt: ęstiuo potissimum tpere opus aggrediuntur: & quandiu serenum sit: assidue operantur. Nouellę etiam tertio quam prodierint die: statim negocium ineunt: si cibus non superpetit: cumque incubant: digrediuntur nonnullę ad pastum: sed breui redeunt: proles foe licis examinis quadraginta diebus intermittitur tantummodo a bruma: cum satis iam concreuisse pulliciem senserint: cibo apposito dereliquunt. ipsa uero cum datur facultas ruprto operculo exit. Bestiolas quae in alueis nascuntur: & fauis officiunt: apes notę melioris tollunt: & rem familiarem tuentur: sed alterę pro suo uitio negligunt: & perire patiuntur.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
