# De animalibus 249

Aristotle, De animalibus, 249. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/249
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/249

Morbo examina ualentiora potissimum infestantur clero (sic enim uocant uermiculos qui in pauimento nascuntur) e qui bus crescentibus uelut aranea alueo toti obducitur: & faui carie pereunt. Alterum morbi genus quasi ocium quoddam & ueternitas apun incidit. Cum foedo aluei odore pastus gratissimus apibus thymun est: Sed rubido albidum praefertur: locus estate non feruidus: hyeme tepidus: ęgrotant eo potissimum tpare: cum per eruginosam materiem operan tur. Quotiens uero flatu uęhementi iactantur: lapillum gestant: quo se quasi fulcro et fundamine quodam stabiliant contra flatum. bibunt si fluuius sit propinquus: non aliunde quam ex eo posito onere: sin minus aliunde humore hausto: pargunt ire ad mel euomendum: confestimque negocium repetunt. Mellis conficiendi tpera duo sunt: uer atque au tunnus. Sed uernum suauius candidius omnino praestantius autumnali est. conficitur profecto melius ex noua cera nouellisque stirpibus. rufum uero atque deformius faui uitio redditur. quippe quod perinde ut uinum a uase uitietur: quaperper coquendum id resiccandumque est. Cum autem ex thymo florente faui replentur: fit ita ut minus mel coeat: & duretur: probatur cui ex aureolo color. quod autem albicat non e sincero thymo confectum est: sed id oculis & ulceribus commodius applicatur. Mellis exilior pars fluitat: quae eximenda est. Pura uero & ualida subsidit. conficiunt ceram cum stirpes florent: quamobrem eximendo per id tempus cera de alueo est. Continuo enim reparatur. hęc sunt: unde accipiunt. thymus: fusus: agrestis: sertula: campana: albucum: myrtus: flans: uitex: genesta. Cu ex thymo conficiunt: aquam admiscent: antequam fauus occupetur. Egerunt alui excrementa omnes aut uolantes ut dictu est: aut certa in parte faui. minores officiosiores maioribus sunt: ut dixi: pennę his detritę: color niger: dorsum repandum: illę nitidę uenustęque sunt more ociosarum mulierum: gaudere etiam plausu: atque sonitu apes uidentur. quapropter tinitu ęris: aut fictilis conuocari eas in alueum aiunt: quiqui icertum est: an audiant: & uoluptate ne: an for midine ita faciant. quin & socias ociosas ac desides: aut minus parcas pellere in more apibus est.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
