# De animalibus 253

Aristotle, De animalibus, 253. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/253
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/253

nec uero cibum ritu apum sibi recondunt: sed ieiuni la tent per hyemen: quo tpere plurimi moriuntur: an etiam omnes nondum cer tum est. duces non plures uno singulis eorum examinibus oriuntur: ut inter apes gignuntur plures: qui examina distrahunt. Sed si qui crabrones suo alueo aberrarint: colligunt se ad aliquam arborem: fauosque ibi conficiunt: qui uel sępe conspicui apparent: in quibus unum procreant ducem qui cum adoleuerit: agmem adducit: et secum in alueo collocat. De coitu crabronum nihil adhuc exploratum habeo: nec unde foetificent. Sed cum in genere apum careant aculeo et fuci: et reges: atque etiam uesparum nonnullę inaculeatę sint: ut ante dixi: crabrones omnes armari aculeo uidentur. Sed de eorum duce considerandum accuratius est: an aculeum habeat. Ombices sub saxis apud ipsam terram foetificant: binis aut paulo pluribus cellulis. mellis etiam praui cuiusdam inchoatio in his reperitur. Eredo non absimilis crabronibus est. Sed uaria et latitudine t proxima apibus: cupediosa hęc est: & ad culinam & pisces: & huiusceodi delicias singularis aduolat: foetum sub terra ędit: ut uespę. multiplex huius quoque teredinarium est: & longe amplius qui uespę atque porrectius. Muneris uitęque ratio apum uesparum & reliquorum generis eiusdem ad hunc modum est. Aeterum in moribus animantium (ut dictum iam est) percipi c drias licet: pręcipue quidem ad fortitudinem: & timiditatem. Ed ad mansuetudinem quoque & feritatem etiam in ipso siluestrium s genere. leo enim quamuis in ędendo ferocissimus sit: tamen pastus & famę iam uacans: facilis mitisque maiorem in modum est. nihil hic suspicatur: nullius suspiciosus est: festiuus: ludibundus: beniuolus ammodum suis cum sociis & familiaribus est: in uenatu dum cer nitur: nunquam fugit: aut metuit. Sed etiam si uenantium multitudine cedere cogitur: sensim pedatimque discedit: crebro subsistens atque respectans: nactus uero opaca: fuga qua maxime potest ueloci se subtrahit: donec in aperta deueniat: tum rursus lente incedit. Sed si quando locis nudis: atque patentibus cogitur fugam aperte arripere: currit contentus: nec salit: cursusque eius continens: ut canum intenditur Cum tamen ipse insectatur: ubi iam propinquarit insilit.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
