Latin
254
Aristotle, De animalibus 254
Unproofread scanNot analysed yet
Vera etiam illa de eo narrantur: ignem praecipue formidare: ut homerus quoque testatur: cum dicat. Ardentesque faces quas quis sęuiat horret. &percussorem agnoscere: atque ex obseruato inuadere. Si quis etiam non percusserit: sed infestet: hunc si cęperit non unguibus lacerat: nec ulla iniuria affi cit: sed quatit solum: atque ubi ita parterruit: dimittit. Adeunt urbes: &iniuriam hominbus inferunt: potissimum tpere suę senectutis. tunc. n. per corporis imbecillitatem: &dentium defectonem uęnari nequeunt. Viuere annos multos putantur: &quidem qui captus est claudus: dentes complures fractos habebat: quo argumento quidam lon gam esse leonum ętatem existimarunt. aut enim hoc accidere: nisi longo tpere potuisse. leonum duo sunt gna: quorum alterum breuius: crispioreque pilo: quod ignauius est: alterum longius piloque probiore: quod generosius est. fugiunt interdum leones demissa inter crura cauda: ut canes. Iam uisus est leo qui cum suem aggrederetur: ut setis horrentem aspexit: fugeret. Infirmus parte ilium est contra ictus: se reliquo corpore multas patitur plagas: &capite ualidissimo est. Quęcunque uel momorderit: uel unguibus lacerarit: sanies pallens admodum de his ulceribus effluit: etiam per fascias: atque spongias: nec reprimi ullo pacto potest. curantur eodem modo quo morsus canini ulcera. Thoes etiam quos lupos ceruarios diximus: hominem diligunt: &neque offendunt: neque metuunt ualde. pugnant cum canibus &leonibus. quo fit ne eodem in loco sint ceruarii &leones. optimi ceruarii qui minores sunt. gnna huius: alii duo: alii tria statuunt. plura iis esse no uidetur. Ed ut piscium auium quadrupedum genera aliqua: ita cerua s rii quoque per tempora immutantur: &colorem diuersum hyeme ęstateue trahunt. Atque ęstate nudi: hyeme hirti redduntur. Onasus gignitur in terra pęonia: monte messapo: qui pęonię b &medię terrę collimitium est: &monapios a pęonibus appellatur: magnitudine tauri: sed corpore quam bos latiore. breuior enim &in latera auctior est. Tergus distentum eius: locum septem accubantium occupat. Cętera forma bouis similis est: nisi quod ceruix iubata armorum tenus: ut equi est: sed uillo mol liore qui iuba equina: &compositiore: color pili totius corperis flauus: iuba prolixa: &ad oculos usque demissa: &frequens colore inter cinereum: &rufum: non qualis equorum: quos partos uocant est: sed uillo supra squalidiore subtur lanario: nigri aut ammodum rufi nulli sunt. uocem similem boui emittunt.