# De animalibus 255

Aristotle, De animalibus, 255. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/255
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/255

cornua adunca in se flexa: & pugnę inutilia gerunt: magnitudine palmari: aut paulo maiora: amplitudime non multo arctiore quam ut singula semisextarium capiant: nigricie proba: ancię ad oculos usque demissę: ita ut in latus potius qui ante pendeant: caret superiore dentium ordine: ut bos: & reliqua cornigera omnia: crura hirsuta atque bisulca: habet caudam minorem quam pro sui corporis magnitudine: similem bubulę: excitat puluerem: & fodit: tergore contra ictus praeualido est. Carnem habet gustu suauem: quamobrem in usu uęnandi est. Cum percussus est: fugit: nisi defatigatus nusquam consistit. repugnat calcitrans & proluuiem alui uel ad quatuor passus proiiciens: quo praesidio facile utitur: & plerunque ita adurit: ut pili insectantium canum absumantur: sed tunc ea uis est in fimo: cum belua excitatur: et metuit: nam si quiescit: nihil uere potest. Talis natura & spes huius animalis est: tpere pariendi uniuersi in modo tibus enituntur. Sed priusquam foetum ędant: excremento alui: circiter eum locum in quo pariant: se quasi uallo circundant: & muniunt. largam enim quandam eius excrementi copiam hęc belua egerit. Lephantus omnium ferarum mitissimus: & placidissimus e est. quippe qui per multa officia: & erudiatur: & intelligat: quando etiam regem adorare condiscit: ualet sensu: & reliqua sagaci tate ingenii excellit. quam impleuerit coitu: eam rursus non tangit: uiue re elephantos mares: alii annos ducentos: alii centum & uiginti aiunt. foemninas etiam fere totidem: sed florere ętate circa sexagesimum narrant. hyemis ac frigoris impatiens hoc animal esse dicitur: amat amnes: & quiqui non fluuiatile sit: tamen riparium dici potest. incedit etiam per aquam: & eatenus mergitur: quatenus eius pro muscis superat. reflat.n. per eam & spi ritum accipit: & reddit: sed natare satis pondetr sui corperis non potest: Ameli matres nunquam superueniunt suas: sed etiam si quis cogat: ipsi non patiuntur. iam cum aliquando admissarius non haberetur: cu rator pullum matri operte admisit: qui dum coiret: delapso operimento: agnouit matrem: & quanuis coitum absoluerit: memor tamen comissi sceleris paulopost camelarium illum: morsu defixo inturemit Erunt etiam regi scytharum fuisse equam egregiam: ex qua mares t generosi omnes gignerentur: quorum unum qui pręstantior haberetur: cum ut ex matre procrearet: placeret: admissum omnino recussa se: oppartan deinde latuisse matrem: ut imprudens superueniret: uerum ubi a concubi tu faciem matris detectam agnouerat: fugam properasse: atque seipsum actum pręcipitem interemisse.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
