Latin
256
Aristotle, De animalibus 256
Unproofread scanNot analysed yet
N marino etiam genere: plurima de delphinis narrantur: indicia morum placidorum ac mitium. Amores quoque in pueros: &affectus libidinis. Cum circa tarentum: &cariam: tum etiam locis aliis referunt. fertur etiam delphino apud cariam capto atque saucio: ingentem reliquorum multitudinem conuenisse ad portum: immoratamque donec pi scator dimiserit eum quem cęperat: tum omnes simul recepto captiuo rediisse: paruos item delphinos magnus aliquis semper comitatur: custodię causa. Iam conspectus est delphinorum grex maiorum: &mi norum promiscuus: post quem duo quidam paulo post uiderentur del phinulum defunctum lambentem in imum: &in summa pelagi dorso euebere: quasi miserantes: ne ab aliqua belua deuoraretur. Quin etiam de uelocitate huius animalis mira &incredibilia quędam accepimus: omnium enim uelocissimum esse creditur animalium: tum aquatilium: tum terrestrium: supersiliunt etiam malos nauigiorum maiorum: quod tunc potissimum euenit: cum aliquem insectantur piscem: quem deuorent tunc enim si quem impetunt: longius fugit: ad ima gurgitum persequum tur: propter famis necessitatem: quod reditus longior sit: retinent sese quasi spacium cogitantes: conuersique feruntur: perinde ac sagitta pernices: ut celeritate oportuna longot ransmisso itinere ad locum spirandi deueniant: quo impetu fit: ut se eiaculentur in aerem: et super siliant malos nauigiorum: quę forte affuerint: hoc idem urinatores faciunt: cum se in profundum demiserunt. pro uiribus enim conuersi: eni xius efferuntur: ut spirent. degunt coniugatim mares cum foeminis. Queritur quamobrem in terram erumpant: hoc enim interdum eos facere in certa de causa dicitur. s Ed ut quoque animalia pro suis affectibs agere: sic pro suis quoque actonibus affici immutarique moribus solent. partes etiam corperis nonnullę sępenumero ratione agendi immutantur: ut in auium gnne euenit. Gallinę. n. cum mares uicerint: cucurriunt: &exemplo marium temptant superuentu coire.