# De animalibus 256

Aristotle, De animalibus, 256. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/256
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/256

N marino etiam genere: plurima de delphinis narrantur: indicia morum placidorum ac mitium. Amores quoque in pueros: & affectus libidinis. Cum circa tarentum: & cariam: tum etiam locis aliis referunt. fertur etiam delphino apud cariam capto atque saucio: ingentem reliquorum multitudinem conuenisse ad portum: immoratamque donec pi scator dimiserit eum quem cęperat: tum omnes simul recepto captiuo rediisse: paruos item delphinos magnus aliquis semper comitatur: custodię causa. Iam conspectus est delphinorum grex maiorum: & mi norum promiscuus: post quem duo quidam paulo post uiderentur del phinulum defunctum lambentem in imum: & in summa pelagi dorso euebere: quasi miserantes: ne ab aliqua belua deuoraretur. Quin etiam de uelocitate huius animalis mira & incredibilia quędam accepimus: omnium enim uelocissimum esse creditur animalium: tum aquatilium: tum terrestrium: supersiliunt etiam malos nauigiorum maiorum: quod tunc potissimum euenit: cum aliquem insectantur piscem: quem deuorent tunc enim si quem impetunt: longius fugit: ad ima gurgitum persequum tur: propter famis necessitatem: quod reditus longior sit: retinent sese quasi spacium cogitantes: conuersique feruntur: perinde ac sagitta pernices: ut celeritate oportuna longot ransmisso itinere ad locum spirandi deueniant: quo impetu fit: ut se eiaculentur in aerem: et super siliant malos nauigiorum: quę forte affuerint: hoc idem urinatores faciunt: cum se in profundum demiserunt. pro uiribus enim conuersi: eni xius efferuntur: ut spirent. degunt coniugatim mares cum foeminis. Queritur quamobrem in terram erumpant: hoc enim interdum eos facere in certa de causa dicitur. s Ed ut quoque animalia pro suis affectibs agere: sic pro suis quoque actonibus affici immutarique moribus solent. partes etiam corperis nonnullę sępenumero ratione agendi immutantur: ut in auium gnne euenit. Gallinę.n.cum mares uicerint: cucurriunt: & exemplo marium temptant superuentu coire.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
