# De animalibus 257-2

Aristotle, De animalibus, 257. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/257-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/257-2

ut merula: quae ex nigra redditur rufa: & uocem mittit diuersam. strepitant enim per hyemem: cum per ęstatem tumultuans cantet. Mutat & turdus colore. quippe qui collo ęstate uarius: hyeme murino distin ctus expectetur: uoce tamen eadem est. Iuscinia canere solet assidue diebus ac noctibus quindecim: cum silua fronde incipit opacare dein canit quidem: sed non assiduo: mox adulta ęstate: uocem mittit diuersam: non insuper uariam aut celerem: modulatamque: sed simplicem. colore etiam immutatur: & quidem in terra italia: per id tempus alio nomine appellatur. Apparet non diu: abdit.n. sese & latet 1 Vbeculę & quę ruticillę appellantur inuicem transeunt. Estque rubecula hyberni temporis: ruticilla ęstiui: nec alio fere inter se differunt: nisi pectoris colore & caudę: sic & ficedulę: & atri capillę: uicibus commutantur. fit enim ineunte autumno ficedula: ab autumno protinus atricapilla: nec inter eas discrimen aliquod: nisi coloris & uocis est. Auem autem esse eandem constat: quod dum immutaretur: hoc genus utrumque conspectum est: nondum absolute mutatum: nec alterutrum adhuc proprium ullum habens appellationis.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
