# De animalibus 258

Aristotle, De animalibus, 258. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/258
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/258

Ec mirum si hęc ita uoce aut colore mutantur quando & palum nbes hyeme non gemunt: nisi quod aliquando ex asprima hye me: placidum tempus successisset gemuerit. quod apud peri tos in ad miratione habitum est: cęterum ineunte uere gemere incipit. Denique aues tunc maxime plurimasque emittunt uoces cum coeunt. Mos auium & ut alię sese in puluere uolutent: alię sese lauent: alię nec puluere neque balneo utantur. Sunt pulueratrices quae non altiuolę: sed terrę propinquę: ut gallina: perdix: attagena: alauda: fasiana: lotrices: nonnullę rectungues: & quae circa fluuios: aut paludes: aut mare uersam tur. Alię utrumque tum lauare: tum puluerare solent: ut columbus: ut passer. Aduncarum pars maior neutrum facit. hęc ita se habent. pro prium nonnullis auium euenit crepitus alui: Turturi pars etiam no uissima alui earundem uehementer citatur: cum uoce reddunt. Vtantur uero animantium aliqua forma & moribus non modo per m ętates & tempora: uerum etiam castratioe. castrantur autem ea quibus sunt testes. sunt auibus testes intus lumbis hęrentes: & quadrupe dum iis quę oua pariunt. At uero iis quae animal generant: eademque terrestria sunt: plurima quidem parte foris: Sed nonnullis etiam intus continetur. omnibus uero postrema aluo habentur. Castrantur gallinacei parte nouissima sui alui: quae cum coeunt concidit: hanc enim si duobus aut tribus ferramentis adusseris: capos facies: quod si perfectus est qui castratur: crista pallescit: & cucurrire desinit: neque coitum uenereum repetit. Sed si adhuc pullus est: ne inchoari quidem ex his quicquam potest: cum accrescit: quod idem in homine quoque accidere certum est. Nam si puer adhuc excidatur: neque post geniti pili impediuntur: neque uox immutatur: sed suum seruat acumen. At si iam puber post ge niti deflunnt pili: pręterquam pubes. hęc enim quamuis minuatur tamen manet: sed congeniti non defluunt nemo.n.spado caluescit. Quadrupedum etiam exactorum: uox omnium in foeminam immutatur.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
