# De animalibus 26

Aristotle, De animalibus, LIBERPRIMVS INTERPRETE THEODORO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/26

Cholago est partem posteriorem NUOA lumbi pari structura pręcingunt: unde nomen osphys inditum est partis uero excretorię quod subditum quasi stragulum est nates appellatur: In quo autem femur uersatur: Coxa et acetabulum pars foeminę propria uterus aut uulua est: maris penis foras postremo thorace propendens: parte sui prima carne prope modum constans & in equabili facie turbinata: Nomen a glande pars hęc mutuata est: quam quę integit cutis uacat nomine: quae uulnere obducto co halescere nequit sicut nec genę aut palpebrę praecisę reduci ad unitatem quaeunt: totum tamen quod ex ea cute glandeque constat praeputium est: reliqua pars cartilaginea est: & augeri ampliter potest & ingredi atque egridi contra qui iumentorum. Subiacent membro ge nitali testes gemini cute obducti: quod scortum nominamus: Testes ipsi nec eiusdem naturę sunt: Cuius caro: nec multum a carne dissidet: sed quemadmodum hęc se habeant: ac omnino de cęteris huiusmodi partibus postea accuratius disseremus. Vlieris autem genitale contra quam uiri formatum est. Cauum enim subditum pubi est: non sicut maris propensum ac prominens. Ceruix ab utero effertur accessum, prolifico maris semini praebens: exitum humidi excrementi suo sexus uterque genitali ha bet sumministrandum: Communis colli: & pectoris pars: iugulum est. Costę brachii & humeri: ala femoris: & imi uentris: inguen. Pars item interior femoris: & natis communis. Coles etiam exterior subnatale. Thoracis iam partes omnes primores diximus Orsum pone pectus est: Cuius partes scapulę: & spina: infraque e regione uentri: lumbi habentur: communes autem partis superioris inferiorisque: costę octonę. Nam de hominibus gentis turdulo rum quos septennis costis ferunt creari: nullius idonei autoris te stimoino constat. habent sane hon suas partes ita dispositas: ut in eo & superius sit: et inferius. & prius: et posterius: & dextrum: & sinistrum Constat sane dextrum et sinistrum ex similibus fere partibus atque eis dem. Verum sinistra omnia sunt imbecilliora: At posteriora prioribus & superiora inferioribus discrepant: praeterquam quod inferiora similitudi nem superiorem praeferre ea dixerim ratione: qua uenter imus respondere assolet faciei in corpulentia uel gracilitate: et crura cum brachiis con munem ineunt rationem: Itaque quibus cubiti breues iis etiam femora: magna ex parte breuia sunt: & quibus pedes exigui iis manus quoque per uę habentur. Membri uero superioris bipartitam compactionem: brachium siue ulnam appellamus: Cuius partes: lacertus agilis: gibber. cubitus manus. Partes manus: palma & digiti quinque numero.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
