# De animalibus 262

Aristotle, De animalibus, LIVM LIBER PRIMVS INTERPRETE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/262
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/262

sed de his etiam alio loco disputatum a nobis est: & quibus in rebus id liceat: & quę possint reciprocari: et quam ob causam: Atere autem ne illud quidem oportet: an ita agendum quem admodum priores auctores qui quomodo res queque fie ret: quam quomodo esset tractare maluerunt. non enim inter hec parum interest: sed enim exordiendum quod dictum iam est: ut primum res persequamur: quę quoque in genere conspecti ores promptioresque habentur. deinde causas reddamus: & ge nerationem. hoc enim in ędificiis etiam potius euenit: quod enim forma ędium talis est: aut quod tales sunt ędes: idcirco fieri ędes hunc potius in modum censemus. generatio enim substantię gratia est: non substantia generatois gratia. Quamobrem empedocles pleraque in animalibus: propterea ita contineri: quia ita cum orirentur: acciderit male ait: ut et spinam haberi talem quod per contortionem disiungi frangique accidit: nescius & quam se men genitale quod constiterat uim tale habere oportet: & quam res quę effecerat prior esset: non modo ratione: uerum etiam tempore. Gignit etenim homo hominem: itaque ortus talis euenit spem: quoniam talis qui gignit est. Quinetiam de his quae sponte fieri uidentur: pariter atque de artificiosis animaduertere licet: Nonnulla enim uel sponte eadem quę arte fieri pos sunt ut sanitas. His igitur causa efficiens similis antecedat necesse est: ut ars condendarum statuarum prior statuis est: quam do sponte fieri nequeunt. Artem autem operis esse: rationem omni abiunctam materia certum est. fortuitis quoque ratio si milis est: ut enim ars se habet ita existunt. Quamobrem censen dum ita potissimum: ut ob eam rem membris his homo constet: quia hoc homini esse est. Non enim fieri potest ut siue his membris homo sit: sin minus: proximum tamen aliud quic quam opinandum & uel omnino fieri aliter non posse: uel be ne ita fieri tantum posse statuendum. Cum itaque talis res sit generationem in hunc modum talemque euenire necesse est. Quapropter membra non sine ordine oriuntur: sed primum hoc: deinde illud atque in hunc modum omnia quę natura consistunt disponuntur.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
