# De animalibus 265

Aristotle, De animalibus, LIVM LIBER PRIMVS INTERPRETE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/265
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/265

constat igitur non de anima disserere omni oportere: quando quidem non anima omnis natura est: sed aliqua eius pars una: aut etiam plures. Ad hęc rem a materia abstractam nullam potest scientia naturalis contemplari: Cum natura rei alicuius gratia faciat omnia. rebus autem abstinctis abiunctum id est quod sub hoc cuius gratia uerbo intelligimus: ut enim ars in artificiosis: ita in rebus ipsis aliquod esse principium aliud: & talis causa uidetur: quam ex uniuerso perinde. ut caloris frigo risque primordia habemus. Quam ob rem uerisimilius dixerim cęlum & factum esse ab eiusmodi causa si factum est: & esse ob eam causam quam animalia caduca atque mortalia. ordo enim et ratus certusque status: longe magis in rebus patet cęlestibus qui in nobis. incerta autem inconstans & fortuita conditio: in genere mortali potius est: At illi genus animalium quodque na tura constare extitisseque censent. Cęlum autem forte sponteque ta le constitisse uolunt: in quo nihil fortunę nihil temeritatis de prehendi potest. Rem autem hanc esse illius gratia asserere ubique solemus: quotiens finem intelligimus aliquem in quem motu? (si nulla res prohibet) terminetur: quo circa eiusmodi aliquid esse constat: quod naturam uocamus. non enim quodlibet: & utcunque fors tulit: ex quouis semine oritur: sed hoc ex hoc neque ex corpore quolibet semen quodlibet prodit: principium nanque & efficiens rei quę gignitur: semen est. sunt hęc enim natura & proinde ex hoc enascuntur. Atque etiam priusquam hoc: illud est unde semen expromitur. Semen.n. ipsum generatio est: finis uero substantia. utrisque autem his prius illud est a quo proficiscitur. semen enim bifariam accipitur: uidelicet ex quo: & cuius nam & à quo decessit: eius semen est: ut equi: & eius quod ex illo fu turum est: ut muli. Verum non eodem modo: sed ut dictum iam est. Ad hęc semen non nisi pontentia est. Potentia autem quem admodum ad actum se habeat nouimus. causę igitur hę sunt: duę numero: altera cuius gratia: altera ex necessitate. multa enim gignuntur: quia necesse est.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
