Latin
LIVM LIBER PRIMVS INTERPRETE
Aristotle, De animalibus 268
Unproofread scanNot analysed yet
sanguis discrepat ipse: nisi pro nulla essentię parte debeat haberi: sed si hoc ita est: diffe rentia una duobus inerit. Quod si ita sequetur: apertum iam est impossibile esse ut priuatio sit differentia. Vinetiam totidem differentię erunt: quot aimalia indiuidua: si qui dem &ea ipsa indiuidua sunt: &differentię indiuiduę. Neque ulla differentia commumis est: Quod si ita fieri potest: ut non conis sed in diuidua sit: constat quae diuersa sunt spem animalia: in eodem per illam quidem communem contineri. Itaque necesse est: ut si proprie sint differentię: in quas omnia indiuidua cadant: nulla communis sit. Sin minus quae diuer sa sunt: uenient in eandem: cum neque indiuiduum idem: diuersas per distinctionem adire debeat differentias: neque diuersa eandem atque omnina iis ipsis oporteat contineri. species igitur indiuiduas colligi ita non posse: ut diuidunt: qui animalia aut quoduis aliud genus seorsum in duo secant: apertumiam est. fit eim autoribus illis: ut ultimas differentias totidem esse quot aimalia omnia indiuidua spem necesse sit. Cum eim genus aliquod sit: cuius differentię primę album &nigrum habeantur: atque eorum utrorumque alię sint: itidemque ulterius usque ad indiuidua: efficitur profecto: ut ultię aut quattuor: aut aliquo numero eliciantur: uidelicet qui ab uno multiplicari possit. Totidem autem species quoque erunt: cum differentia species sit in materia: neque eim sine materia pars ulla esse potest animalis: neque sola materia. non. n. quoquomodo habens quid: corpus animal est: nec partium ulla: ut sępius dictum est. Dhęc diuidendum iis rebus est quae sitę in substantia sunt: non iis quae accidunt: ut siquis ita figuras diuidat: ut alię angulos pares duobus rectis: alię pares pluribus habeant. Accidit. n triangulę figurę: ut pares duobus rectis angulos habeant. Oppositis item diuidendum est. distant. n. inter se opposita omnia: ut albedo &nigredo: ut rectitu do &curuitas: quod si altera diuersa sunt: diuidendum per oppointa est: non ita ut alterum natatione: alterum colore distinguatur.