# De animalibus 268

Aristotle, De animalibus, LIVM LIBER PRIMVS INTERPRETE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/268
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/268

sanguis discrepat ipse: nisi pro nulla essentię parte debeat haberi: sed si hoc ita est: diffe rentia una duobus inerit. Quod si ita sequetur: apertum iam est impossibile esse ut priuatio sit differentia. Vinetiam totidem differentię erunt: quot aimalia indiuidua: si qui dem & ea ipsa indiuidua sunt: & differentię indiuiduę. Neque ulla differentia commumis est: Quod si ita fieri potest: ut non conis sed in diuidua sit: constat quae diuersa sunt spem animalia: in eodem per illam quidem communem contineri. Itaque necesse est: ut si proprie sint differentię: in quas omnia indiuidua cadant: nulla communis sit. Sin minus quae diuer sa sunt: uenient in eandem: cum neque indiuiduum idem: diuersas per distinctionem adire debeat differentias: neque diuersa eandem atque omnina iis ipsis oporteat contineri. species igitur indiuiduas colligi ita non posse: ut diuidunt: qui animalia aut quoduis aliud genus seorsum in duo secant: apertumiam est. fit eim autoribus illis: ut ultimas differentias totidem esse quot aimalia omnia indiuidua spem necesse sit. Cum eim genus aliquod sit: cuius differentię primę album & nigrum habeantur: atque eorum utrorumque alię sint: itidemque ulterius usque ad indiuidua: efficitur profecto: ut ultię aut quattuor: aut aliquo numero eliciantur: uidelicet qui ab uno multiplicari possit. Totidem autem species quoque erunt: cum differentia species sit in materia: neque eim sine materia pars ulla esse potest animalis: neque sola materia. non.n.quoquomodo habens quid: corpus animal est: nec partium ulla: ut sępius dictum est. Dhęc diuidendum iis rebus est quae sitę in substantia sunt: non iis quae accidunt: ut siquis ita figuras diuidat: ut alię angulos pares duobus rectis: alię pares pluribus habeant. Accidit.n triangulę figurę: ut pares duobus rectis angulos habeant. Oppositis item diuidendum est. distant.n.inter se opposita omnia: ut albedo & nigredo: ut rectitu do & curuitas: quod si altera diuersa sunt: diuidendum per oppointa est: non ita ut alterum natatione: alterum colore distinguatur.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
