# De animalibus 271

Aristotle, De animalibus, LIVM LIBER PRIMVS INTERPRETE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/271
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/271

magnitudine: peruitate: mollitię: duritate: lęnitate asperitate: & reliquis generis eiusdem: atque omnio: eo quod magis minusue quicquam habeant. Sed quemadmodum rtio tractandę naturę probari denat: utque de iis rebus uia apta facillimeque contemplari docereque possimus atque etiam de diuisione: quem in modum fieri possit ut commode species sumantur: & qui bipertita sectio: partim fieri nequeat: partim frustra fiat: di ctum iam est. Quę cum iam praefinta explicataque sint: de iis quae deinceps sequam tur agamus: indeque ordiamur. substantię quae natura constant: partim ingenitę immortalesque sęculis omnibus sunt: partim ortus participes: atque interitus intelliguntur. Sed partem illam ęternam & proinde nobilem: ac diuinam minus contemplari propterea possumus: quod ad modum pauca illius modo sensui patent: Quorum beneficio tum de ea ipsa parte diuina: tum de iis quam nosse cupimus: Facultas nobis cogitandi indagandique suppeditetur res mortales: atque caducas: ut stirpes: ut aimantes: quod eas socias familiaresque habemus nosse uberius possumus. Quippe cum multa ineesm quoque in genere percipere possit: quicumque non laborem recusat pleniorem: utrumque tamen studium nos delectat. Res namque illas superiores: tam & si leuiter attingere possumus: tamen ob eius cognoscendi generis excellentiam amplius oblectamur: quam cum hęc nobis iun cta omnia tenemus. quemadmodum quamlibet partem minimamque corperis nostrarum puellę deliciarum uidisse gratius: ac iucundius est: quam cęte rorum hominum membra tota perspexisse & contrectasse. At hęc in feriora: quod & plura sunt: & cognosci plenius possunt: idcirco prę stantiam sibi scientię uendicant. Quinetiam quod & nobis propiora: & na turae familiariora sunt: hinc aliquid cum rerum diuinarum studio rependunt: atque compensant. Sed cum iam satis de il lis egerimus: nostramque explicarimus sententiam: restat ut de animante natura disseramus: nihil pro uiribus omittentes: uel uilius uel nobilius.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
