# De animalibus 273

Aristotle, De animalibus, LIVM LIBER PRIMVS INTERPRETE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/273
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/273

partim simplici ratione: ut pedes: pennę: squamę: atque etiam affectus similiter partim proporti one: proportione inquam: quod aliis pulmo datus est: aliis pulmo quidem negatus: sed uice pulmonis iunctum aliquid est: quod pulmoni respondeat: aliis ite sanguis inest: aliis sanguinis proportionale quod eandemm in genere exangui obtinet uim: quam sanguis in compote illo sanguinis habet. Verum si seorsum de singulis di sputetur eueniet quod dictum iam est: ut sępe eadem iterentur: dum de omnibus quę adiuncta sunt agitur: quippe cum eadem compluribus iuncta habeantur. Hęc ita placeant pręfiniri & statui. Cum autem instrumentum omne rei alicuius gratia sit: & partes corporis quasque gratia esse alicuius uideamus: Id autem ipsum esse alicuius gratia: non nisi pro aliqua actione sit: patet iam totum etiam corpus constare alicuius gratia actionis plenioris. Non enim secto serrę gra tia facta est: sed serra sectonis gratia: cum sectio quędam usio sit. Quapropter corpus etiam totum animę gratia conditum est: & membra officiorum gratia constant: & munerum: ad quę singula accom modantur. primum igitur actiones: tum omnium communes: tum eas quam suę singulis generibus speciebusque habeantur exponi oportebit. communes dico quę adiunctę omnibus sunt animalibus: suas autem pro priasque appello: quarum differentias per excessum: siue superantiam comperando accipimus. Verbi gratia: Auem pro genere: pono hominem pro spem: & quodcumque ratione illa uniuersali: nullam differentiam recipit: nam alia proportione: alia genere: alia spem rationem complent communitatis: Quorum itaque actiones rerum aliarum gratia dispensatę sunt: hęc etiam quorum sunt actiones: modo eodem inter se differunt quo actiones. Item si quę priores sint actiones: & pro fine aliarum capiantur: quamdo ipsę se habent: eodem membra etiam habent: quorum ille sunt actiones. Addo tertium quę cum sint: aliquid inesse necesse est. affectus & actiones intelligi uolo: ortum: in crementum coitum uenereum: uigiliam: somnum: incessum: & quaecumque huiusmodi alia pos sunt generi animalium tribui: membra appello nasum: oculum: atque etiam totam faciem: quae partes quoque uocamus. parimodo de cęteris item intelligendum est. Sed de modo uiaque tractandi: hactenus. causas nunc explicare: tum communium: tum propriorum conemur: ex orsi a primis sicut statuimus.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
