# De animalibus 274

Aristotle, De animalibus, LIVM LIBER SECVNDVS INTERPRETE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/274
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/274

LIVM LIBER SECVNDVS INTERPRETE THEODORO. XQVIBVS nam: & quot numero membris sin gula animalia constarent: libris historiarum quis de his scripti a nobis sunt: planius explicauimus. Nunc quas ob cans quęque ad hunc modum ita se habent con sideremus: uidelicet ita ut omnis ratio seiuncta ab iis quę per historias exposuimus tractetur. Cum itaque triplex sit conpositio: prima statui potest ea quae ex primordiis conficitur: iis quae non nulli elementa appellant: terram dico: aquam: aerem: ignem: sed melius fortasse dici potest: ex uirtutibus confici elementorum: iisque non omnibus sed ut ante expositum est. humiditas enim: & siccitas: & caliditas: & frigiditas: materia corporum sunt compositorum. Cęterę autem differentię eas sequuntur: ut grauitas: leuitas: densitas: raritas: aspe ritas: lęnitas: & reliquę: id genus affectiones. Secunda constitutio ex primis illis natura similarium partium in animalibus est: ut ossis: ut carnis: & reliquorum generis eiusdem. Tertia & ultima numero partium dissimularium est: ut faciei: manus: & reliquorum eiusmodi membrorum: Sed cum contra in generatione atque in essen tia agatur: quę enim posteriora sunt generatione: haec natura priora sunt: & quod primum natura est: id ultimum est genera tione. non enim ędes laterum aut lapidum gratia sunt: Sed hęc ędium gratia petuntur. quod idem de quauis alia materia intelligimus. nec inductione tantum id patet: uerum etiam ratione. omne enim quod gignitur ex aliquo: & ad aliquid suam generati onem deducit: & a principio ad principium pergit: hoc est ab eo quod primum mouet: & naturam iam aliquam obtinet ad formam aliquam: aut talem quempiam finem. homo enim homi nem gignit: & stirps stirpem ex materia quę subiecta singulis est. cum igitur generatio & essentia ita se habeant tpare: materiam generationemque esse priorem necesse est: ratione uero essentiam rei cuiusque & formam. patet hoc definitioe generatiois. quippe cum ędificatiois definitio contineat ędium definitionem. ędium definitio non contine at ędificatiois definitionem: idemque in cęteris euenit. Quam ob rem elementorum materiam esse similarum partium gratia necesse est. Sunt enim hę posteriores illis generatione: iis autem ipsis dissimilares. Sunt posteriores: iam enim finem hę tenent: ac terminum ternario constitutionem adeptę numero.s.ut perfici generationem in multis natura fert. constant igitur animalia ex utroque membrorum hoc genere. uerum similiaria dissimilarium gratia habentur.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
