# De animalibus 280

Aristotle, De animalibus, LIVM LIBER SECVNDVS INTERPRETE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/280
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/280

Teda & quoduis pingue alio modo calidum est: uide licet quod celeriter in actum ignis mutari potest: calor autem uim tum cogendi tum liquandi habere uidetur. quę igitur aquę unius sunt: ea frigore coguntur quę terrę igne calida etiam indurantur: frigore celeri atque irresolubili concretu quę terram potius prę se ferunt: leuius autem quę aquam. Sed de his planius alio loco diffinitum a nobis est scilicet quę nam concrescere apta sint et quibus causis stringantur. calidum uero calidius cum multifa riam dicatur: non eodem modo rebus iungetur omnibus: sed addere debebis: aliud per se esse calidum: aliud plerumque per acci dens: item aliud potentia: aliud actu & aliud hoc modo quod tactum amplius calefaciat: aliud quod flammam excitet atque igniat. Quod si calidum multiplici ratione dicatur: frigidum quoque pari ratione sequatur: necesse est atque de calido frigi do excessuque eorum ad hunc modum defuisse satis sit. Equitur ut de sicco: humido: modo superiorum disseramus. nam ea quoque multifariam dici solent: ut alia sicca aut frigida potentia sint: alia actu. Gelu enim omnemque humorem comcretum: siccum dicimus actu: & per accidens: Cum tamen potentia & per se humidus sit. contra terra: cinis: & reliqua generis eius dem mixta humori humida actu & per accidens redduntur: quanquam perse atque potentia sicca sunt. At ubi hęc separata fuerint: quod aqua refertum est: id & actu & potentia humidum est. quae autem terrę propria sunt: hęc omnia sicca sunt: & quidem quod proprie at simpliciter siccum est: hoc modo maxime intelligitur: altera etiam humida dico: hac eadem ratione: qua calida & frigida pro prii absolutique nomen recipiant: his ita praefinitis apertum iam est: sanguinem quodammodo calidum esse: uidelicet eo quale est ei sanguini esse: perinde quasi aquam feruentem nomine uno significemus. At uero subiecto: & quod tandem cum sit: sanguis est: non calidus est: & quodammodo per se calidus: quodammodo non per se calidus est.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
