# De animalibus 281

Aristotle, De animalibus, LIVM LIBER SECVNDVS INTERPRETE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/281
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/281

Caliditas enim in eius ratione inest: quemadmodu albedo in albi hominis ratione. At eo qua sanguis per affectionem siue passionem est: non per se calidus est. parimodo de sicco & humido statuendum est. quapropter in eiusmodi rerum natura partim calida: & humida sunt: sed separata congelascunt: & frigida esse uidentur. qualis est sanguis: partim calida crassioraque sunt: ut bilis. sed seperata ab eorum in quibus habentur natura contra afficiuntur. quippe qine refrigerentur: atque humescant. sanguis enim siccior redditur: bilis flaua humidior: magis autem minusue participari opposita: uelut rem insitam his scatuere debemus: explicatum iam est quonammodo sanguinis natura particeps sit caliditatis humiditatis aut contrariarum qualitatum. Sed cum omne quod augetur: capiat ali mentum necesse sit. Alimentum autem omnibus ex humido & sicco suppeditetur: quorum concoctio & mutato: non nisi per caloris uim agitur. fit ut tam animalia omnia: quam stirpes: & si non alia de causa: tamen ob eam rem principium caloris naturale necesse sit. idque ipsum partibus sit pluribus accommodatum: quemadmodum cibi conficiendi amministrationes. prima enim administratio per spicua est: cum per os partesque ore contentas perficiatur animalibus quoium cibus sectionem desideret: sed hęc nullius case est concoctionis: sed facilitatem concoquendi potius praestat. cibi enim illa minutatim diuisio: facit ut calor facilius conficiendo expediat. At superior & inferior uenter iam cum calore naturali suo concoquendi officio funguntur. Sed ut os animalis cibi inconfecti meatus est: atque etiam pars ei annexa quam gulam appellant: cibum quibus data est animalibus usque aduentriculum deducit: sic alia quoque adeem principia oportet: quo rum opera membra omnia corporis ex uentre naturaque intestinorum: quasi pręsepi pabulum capiant. stirpes enim siue plantę suis radicibus alimentu iam confectum ex terra hauriunt: quo circa ne excrementum quidem eontrahi in stirpibus solet. terra enim caloreque eius perinde ac uentre utuntur. At animalium genus omne fere: sed aperte quae incedunt quasi terram intra se continent sinum uentris: exquo ut ille radicibus ita hęc aliquo intercedente cibum assumere debent: donec finem se quentis concoctionis faciant. cibus enim ab oris officio uentri man datur. hinc membrum aliud capiat necesse est: & quidem ita natura constituit. Venę enim per totos lactes ad uentrem tendunt: usque ex orsę inferius. sed hęc ex animalium consectione commentationeque na turali petenda sunt. Cum autem omnis alimenti: omnisque excrementi conceptaculum aliquod haberi necesse sit.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
