# De animalibus 284

Aristotle, De animalibus, LIVM LIBER SECVNDVS INTERPRETE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/284
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/284

naturam eorum refertam esse huiusmodi elemento patet: eo quod cornua gerunt: talosque obtinent: quę quidem omnia natura sunt arida & terrena. At uero genus utrinque dentatum: & cornuum expers: et multifidum: uice seui adipem habet: quae non cogitur: nec siccitate aliqua frangitur: quoniam eius natura minus terrena est: hęc si medio criter in animalium membris habentur prosunt: nec enim sensum impediunt: & ad sanitatem uiresque opitulantur: sed si modum excedunt: nocent: atque interimunt. nam si corpus totum transierit in adipem: aut seuum peri bit. animal enim ea parte est in qua sensus habetur. Caro autem & quod carni proportionetur uim obtinet sentiendi: sanguis ut dictum iam est: et sensu caret: & ob eam rem nec adeps nec seuum sentit. Sunt enim sanguis concoctus: quod si totum corpus tale efficiatur: nullum praeterea sensum habere poterit. hinc & celeriter ea senescunt quae ualde pinguerint: quippe quę parum sanguinis habeant: utpote cum copia sit absumpta ad pinguedinem. Quę autem parum sanguinis habent: hęc iam inde ad interitum sunt oportuniora. Interitus enim inopia quędam sanguinis est: quodque parum est: affici tum a frigore quolibet: tum a calore facile potest. Quinetiam obęsa omnia steriliora ea de causa sunt: quantum enim ex sanguine proficisci ad geni turam & semen genitale debeat: hoc in adipem aut seuum sumptitatur. san guis enim cum concoquitur ad hęc transit. itaque aut nullum omnino ex crementum in iis ipsis consistit: aut parum. Atque de sanguine: sanie: adipe: seuo: Quid sint: & ob quas causas habeantur: dictum iam est Ed medulla etiam natura quaedam sanguinis est: non ut quidam uo s lunt uis geniturę seminalis: patet hoc in iis quae nuper in lu cem prodierint. medulla enim in ossibus quoque eorum sanguinea con tinetur: utpote cum omnes corporis partes ex sanguine constent: & partui alimentum praestetur a sanguine: sed per incrementum concoctionemque efficitur: ut quemadmodum cętera membra: sic uiscera quoque immutentur colore. per copiam enim sanguinis uiscera etiam cum recetia adhuc sunt: colorem sibi sanguineum trahunt: sic etiam medul la afficitur: & pinguis in pinguibus animalibus est: atque axungię similis. At quibus sanguis non pinguedini: sed seuo similis per concoctionem euadit: iis medulla seuo similis est: quam ob rem ut cornigeris animalibus: nec utrinque dentatis medulla speciem gerit seui: sic utrinque dentatis atque multifidis pinguedinem refert: uerum spinę dorsi medulla minime talis est: quoniam continuam hanc esse oportet: porrectamque per longitudinem spinę totius: quę ex multis uertebratis orbiculatim ossibus iungitur.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
