# De animalibus 287

Aristotle, De animalibus, LIVM LIBER SECVNDVS INTERPRETE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/287
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/287

cum enim alimentum per uenas sursum respirat: ubi excrementum ob eius loci uim refrigeratum est: fluctiones pituitę: sanieique mouet: quod simile generati oni imbrium euenire intelligendum est: quoad magnum confer re cum paruo licet. Cum enim ex terra uapor exhalat: efferturque in sublime a calore: ubi supernum aerem subierit frigidum con sistit: denuo in aquam propter refrigerationem atque in terram defluit. Sed de his cum de morborum causis agitur: disserere congruum est: uidelicet quoad tractare de iis naturalis scientię interest. Omnus etiam a cerebro proficiscitur: iis quę eam optinent partem animalibus. quę autem carent iis: proportionale suppetit. cum enim sanguinis alentis effluentia refrigeretur a cerebo: aut etiam ob alias causas similes: caput aggrauatur: & quidem somno sopiti ea corporis parte solent temptari: atque efficitur ut calor ad ima cum sanguine subter fugiat: Collecta que copia caloris in loco inferiori somnum facit: & facultatem erigendi corporis aufert ab iis animalibus: quę erecta incedere natura uoluit: cęteris caput erigi prohibet. quibus de rebus seorsum docuimus: cum de sensu & somno ageremus. Cerebrum autem esse commune aquę & terrę constat: ex eo quod ei acci dit. Cum enim coquitur indurescit atque siccessit: ut humore exacto a calore: terrena portio relinquatur: quemadmodum in leguminum reliquorumque fructuum decoctione. quod enim ex terra magna ex parte constant: hinc exacto humore quem exi guum sibi admixtum continent: dura terrenaque admodum ea quoque relinquuntur. homo inter omnia animalia plurimum cerebri habet scilicet proportione sui corporis: & inter homines: mares plus quam foeminę. cordis enim pulmonisque locum calidissimum & sanguine refertissimum homo habet: unde animalium homo unus erectus est. caloris enim natura inualescens incrementum de medio agit pro suo impetu.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
