# De animalibus 289

Aristotle, De animalibus, LIVM LIBER SECVNDVS INTERPRETE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/289
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/289

natura enim ossium adhibita est: ut sua duricie rem mollem seruaret in iis quę ossa habent: eademque de causa proportionale ossium habetur: in iis quę ossibus carent: ut in genere piscium aliis spina: aliis cartilago iuncta est: habent hoc pręsidium alia intus: alia foris: ut in genere sanguinis ex parte. crustata omnia extra: sic munita seruantur: uelut cancri: genusque omne locustarum atque etiam testatorum: ut quae ostreę appellantur. his enim omnibus caro intus. terrenum autem illud quod contineat & conseruet foris est. nam preter ipsum continendi officium: quoniam eorum natura parum caloris obtinet: cum sanguine careant: idcirco testa ueluti furnulus quidam

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
