# De animalibus 29

Aristotle, De animalibus, 29. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/29

Quibusdam enim caput grande: facies subiecta capiti parua: ut quę rotunda sunt facie. Aliis caput paruum maxillę longę: uelut generi om ni iumentorum. Cerebrum omnibus priuatum sanguine est: nec uenam intra se ullam continet: & ad tactum frigidum per naturam est. Habet suo in medio plerisque omnibus cauum quoddam exiguum: membrana obhęrente uenosa: cuncularique obducitur: osse postremo continetur tenuissimo infirmissimoque omnium capitis ossium: cui nomen occipiti. Meatus ab oculis terni ad cerebrum pertinent: ita ut maximi & medio cres ad cerebellum tendant: minimi ipsum cerebrum adeant. Minimi ii sunt: qui propiores naribus oriuntur: maximi por ro illi ęqui distant: nec usquam coire possunt: mediocres coeunt: quod precipue in genere piscium patet: & cerebro sunt ii propiores qui magni: minimi perquam laxo inter se distant interuallo: & nunquam ob eam rem possunt coire. gula intra collum est ab angustia & longitudine nuncupata cui comes arteria iungitur: priorem obtinens situm: in omnibus iis quę eam habere naturę placuerat. Habent autem omnia quibus pulmo est. Natura cartilaginis arteria constat: & sanguinis perquam exigui compos est uenulis complexa tenuibus quod ad superiora.i. oris habitum pertinet: e regione posita est foraminibus narium quę in oris partem patescuunt: unde fit ut quotiens inter bibendum humor retrahitur: effluat ex ore per nares. iungitur linguę postremę: quę lingua nominata est posita inter ea: quę modo dixi foramina: uidelicet apta quę peruices arterię foramentum: quod ad os spectat: operiat. Arteria altero sui extre mo cum lingua ima coniungitur. altero ad pulmouis inter ca pedinem descendit: Tum in utranque finditur partem pulmo nis. esse namque bipartitus pulmo omnium expetit. uerum in iis quae animal gene rant: distinctio non ęquae apparet minmeque in homine: Est praeterea hominis pul mo simplicior: nec ita multifidus: ut nonnullorum animal procreantium est: nec leuis: sed inęquabilis est: At in ouiparo genere ut auibus & γωυ λοως quadrupedibus quorum partus oui primordio incboari solitus est: pars altera pulmonis multum discissa ab altera est. Ita ut binos ha bere pulmones uideantur: atque a singulari arteria partes in utrumque pul monis latus duę dependent. Venę quoque maiori: ac alteri cui nomen est ahortę pulmo connectitur.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
