# De animalibus 295

Aristotle, De animalibus, 295. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/295
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/295

At uero in cęteris sentiendi partibus sensum bipertitum esse latius patet. aures.n.geminę: & oculi gemini sunt Is etiam narium bipartita est: quę si aliter sita distractaque esset ut aures: suo fungi offico non posset: nec pars in qua posita est ex instituto amministraret. efficitur enim sensus olfaciendi per spirationem in iis quę obtinent nares. pars autem spirandi medium tenet & ante posita est. quapropter nares in medio trium sensuum natura constituit: quasi per lineam fabrilem directas: ad respirationis agitati onem. cęteris etiam animalibus: hęc eadem sensuum domicilia bene pro sua cuiusque natura condita habentur. Vadrupedes enim auriculas habent suspensas: & supra ocu los sitas habere uidentur: ueruntamen non ita est: sed conspectum ementiuntur: quoniam bestię non erecto: sed prono sunt corpore. Cum igitur plurimę ita incedant: iuuat ut & suspensiores sint auriculę: & crebro moueantur: sic enim melius undique strepitus circumactę excipient Ves meatus tantum auditorios habent: quod enim cutis earum durior sit: nec pilis sed pennis integantur. Ideo materia carent ex qua auriculę creentur: quadrupedes etiam ouiparę & corticatę eo dem modo se habent. eadem.n.ratio uel illis conueniet: quinetiam uitulus marinus inter ea quę animal pariunt: non auriculas sed cauernas tantum habet ad audiendum: utpote qui manca & lęsa sit quadrupes. Enus hominum auium quadrupedum tam uiuiparum qui ouiparum ocu los uisus custodiendi gram integunt. sed uarie quae.n.animal pariunt: geminam habent palpebram: et conniuere utraque solent. aues tam leuiores quam grauiores: & quadrupedes ouiparę: palpebra inferiori conniuent. nictantur aues ab angulis membrana obeunte. Cuius rei cas est: ut operi mentum praesidio sit oculis eorum humidis: qui ideo humidi sunt ut cernere acutius possint: nam si duri essent: tutius quidem constarent contra ea: quę extrinsecus occursarent: atque in ciderent: sed cernere acute non possent: itaque eius rei cas cutis praetenuis pupillę obtenditur. At uero salutis gratia palpebrę operiunt. Ideoque ommnina conniuent: & omnium maximę homo: omnia inqui: ut quae incidant, prohibere palpebris possint: idque non consulto sed na turę instinctu agitur.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
