# De animalibus 296

Aristotle, De animalibus, 296. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/296
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/296

homo uero frequentius: quoniam cutem tenuissi mam habet: palpebra autem cute constat. unde fit ne aut palpebra aut praeputium uulnere diductum coalescere possit. Sunt enim cutes sine carne: quae autem inter aues palpebra inferiori conniuent: & quadrupedes ouiparę praeduricia cutis caput ambientis: ita conniuent. uolucri bus enim grauioribus quod nequeant uolitare: incrementum pennarum ad cu tis crassamentum conuertitur: eędemque palpebra inferiori conniuent. Co lumbę autem & similia utraque: quadrupedes ouiparę cortice integuntur: qui pilo durior est: itaque cutis quoque eorum cęteris cutibus durior est. Cutis igitur capitis eorum praedura est. ideoque palpebram in de habere nequeunt. inferior carnosa est. ut satis tenuitatis tensionisque habeat: nictantur uolucres grauiores non palpebra: sed membrana: quod palpebrę motus lentior est. Cum celeritate sit opus: quam membrana praestare potest: nec nisi ab angulo naribus proximo nictantur. quod eorum naturam ex uno principio prouenire melius sit. Principium autem in iis est pars naribus adhęrens: pars etiam prior principium potius qui latus est: at uero quadrupedes quae oua pariunt non eodem nictantur modo: quoniam non lubricum exquisitumque uisum eas habere necesse est. cum terrestres sint uolucribus certe necessarium est. iis enim usus cernendi ex longinquo est. unde fit ut quę unguibus sunt aduncis: clarissimę cernant. ci bus enim de sublimi conspiciendus iis est: & quidem uolare in excelsum omnium maxime auium genus id ob eam rem assolet. Terrestres autem parumque uolatiles aues ut gallinacei & similes: non acie oculorum ualent. nulla enim uictus necessitate coguntur: pisces: insecta & cru stata: quanuis dinersos habeant oculos: tamen nullum ex iis palpe bram habet. quae.n.crusta integuntur: usu careant palpebrę necesse est. Cum nisi celeri cutis officio praestari non possit: sed tamen uice eius tutelę duricię ocnlorum: hęc omnia muniuntur: quasi per palpebram obductam quandam translucidam cernant: sed cum ob eam duri ciam hebetius contueri necesse sit: moueri oculos in sectorum natura uoluit: atque etiam magis crustatorum: ut nonnullorum quadrupedum auriculas scilicet ea causa: ut clarius cernerent. Cum se ad lucem conuerterent: atque exciperent splendorem piscium ocu li lubrici sunt. usus enim cernendi ex longinquo necessarius iis est: quam longius moueantur: terrestribus itaque aer transpici facile potest.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
