# De animalibus 300

Aristotle, De animalibus, 300. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/300
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/300

Coactum enim pro dentibus: & in idem perinde quasi detractis hominis labris superiores in ferioresque dentes seorsum confundens longitudinem utrinque angustam produxeris: iam enim istud rostrum auium fuerit. sed cęteris animalibus labrorum natura ad salutem tutelamque dentium adiuncta est: quamobrem ut quęque exquisite beneque den tibus prędita sunt: sic eam quoque optinent partem. homini autem mollia carnosa: & quę separari possent labra adiuncta sunt: tum dentium tuendorum gratia ut cęteris: tum etiam potiori causa ut bene esset: nam ad usum sermonis ea quoque proficiunt. Et enim ut linguam non similem atque aliis animalibus natura ho mini dedit: sed idoneam qua ad duplicem actionem uteretur: quod eam in multis facere diximus) nam & ad parcipiendos sapores: & ad formandum sermonem) sic labra tam sermonis qui tutelę dentium gratia adhibuit. Sermo enim qui uoce promatur: ex litteris constat. quod si lingua talis: & labra humida atque agilia non essent: maxima litterarum pars exprimi non posset. quip pe cum litterę partim lingua producantur: partim labris comprimantur. Sed quas & quot numero differentias hęc habeant: ex eruditis metrica ratione accipiendum est. has autem partes illico necesse fuit accedere idoneas: & natura eiusmodi pręditas ad usum iam dictum: itaque carne institutę sunt: eaque mollis sima qualis caro hominis est: scilicet quod maxime omnium animalium ualeat sensu tactus. Ingua in ore palato subiacet: sed terrestribus ferè omnibus modo simili: cęteris dissimili: tum eorundem ipsorum: tum terrestrium, comparatione. homo igitur linguam absolu tam mollissimam: & latam precipue habet: ut commoda ad utrum que officium sit. hoc est: & ad sapores parcipiendos: & ad litte ras exprimendas. est enim homo omnium maxime animalium sensu facilis: & lingua quę mollis est uim tangendi praecipue op tinet. gustus autem tactus quidam est. ad litterarum etiam explanationem: & ad sermonis expaessionem: lingua mollis lata & ab soluta accommodatior est: quippe quę contrahere producere dilatare denique uarie afformare maxime possit: patet hoc in iis quibus non satis absoluta est. blęsi enim balbi & torti sunt: quod uitium litterarum defectus est. discrimen in latitudine & angustia est.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
