# De animalibus 302

Aristotle, De animalibus, 302. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/302
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/302

Itaque ut ad superiorem non habent: quod cibi ad itus tollitur: sic ad inferiorem carent: quod superior quasi translata in locum inferioris est. Accedit ad hęc genus uitę quam more piscium agit: cum tamen ipse terrestre sit. Itaque uel ob eam rem in explanatam hanc partem habeat necesse est. Alatum piscium etiam complures carnosum habent & quidem inter fluuiatiles nonnulli admodum carnosum & molle: ut cyprini nomine adeo: ut si parum diligentur aduer tas: lingua id esse uideatur. pisces igitur ob eam quam diximus causam: & si lingua non carent: tamen explanatam non habent: Sed cum cibi gratia sensus saporis adhibitus sit: eumque non quauis parte: sua lingua optineat: sed extrema potissimum: ideo piscibus particula hęc tantummodo discreta habetur. cibum autem quanquam animalia omnia cupiunt: ut quę uoluptatem ex cibo sentiant (Cupiditas enim rei suauis est) tamen membrum quod ad sentiendum accommodatum est: non omnibus simile datum est: sed aliis absolutum: aliis adhęrens: uidelicet iis: quibus uocis defuit usus: & aliis durum: aliis molle carnosumque. nam & crustatis: ut locustis marinis: & reliquis generis eiusdem: ta le quid in ore habetur: atque etiam mollibus ut sepiis: ut polypis N sectorum alia membrum hoc inter continent: ut formicę: quemadmodum multa etiam ex testatis: alia foris gerunt uelut aculeum fungosum & cauum: ut eo simul & gu stare & cibum trahere possit. patet hoc in muscarum genere: & apum & omnium generis eiusdem atque etiam in nonnullis testatis. purpuris enim tantam optinet uim hoc membrum: ut testas conchyliorum transigere ualeat: uelut turbinum: quorum ęsca capiuntur: nec non asili: & tabani eodem spectant: quorum alteri lingua adacta cutem hominum secant: alteri tergora etiam bestiarum elacerant. his igitur animalibus lingua talis natura tributa est: quasi respondens & obuersaria nari elephantorum Naris enim illis adiumento est: & lingua his pro aculeo habe tur. Cęteris animalibus omnibus liugua talis qualem iam exposuimus data est.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
