# De animalibus 305

Aristotle, De animalibus, VM LIBER TERTIVS INTERPRETE THE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/305
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/305

Auibus os quod ro strum uocatur (hoc enim pro labris & dentibus habent) Sed ua rie pro nsu & auxilio: quę enim aduncis unguibus sunt: quoni am carne uiuunt: & nullo fructu uęscuntur: rostrum omnia ha bent aduncum. Tale enim tum ad retinendum: tum uero ad uim inferendam commodius atque aptius est. uis autem in hoc & in unguibus sita est: unde fit: ut ungues etiam habeant adunciores. Cęterarum auium rostrum utile adiunctum cuiusque est. uerbi gratia: robori seci generis: & coruini: robustum atque prędurum os est. minuti generis lautum ad terrę fructus colligendos: & ad bestiolas capiendas idoneum. Quę autem herbis uiuunt: quęque apud paludes uictitant: ut nantes: & palmipedes: partim alio quodammodo rostri commoditatem optinent: partim latitudine rostri sibi sufficiunt. quippe quę rostro eius modi infodere possint: quale inter quadrupedes etiam suis est. Nam is quoque radicum appetens est. Quinetiam aues quae lato sunt rostro: radicesque ęsitant: & reliquarum uictus simi lis. nonnullę serratum rostri extremum habent. ita enim herba rum carptus quo uiuunt facilius agitur. sed cęteras capitis partes omnes fere exposuimus. prosopum autem idest facies quod inter caput & collum hominis est: nomen a re ipsa accepis se uidetur. quod enim unus animalium homo erectus est: sol? prospicit anteuersus: uocemque anteuersus mittit. E cornibus disserendum est. hęc enim capiti innituntur: d quocunque in genere esse possunt. carent iis omnia quę non uiuipara sint. cornua uel aliis quibusdam inesse dicimus: sed per similitudinem & translationem: cum nullnm ex iis cor nus officio fungatur.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
