# De animalibus 307

Aristotle, De animalibus, VM LIBER TERTIVS INTERPRETE THE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/307
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/307

ungula enim tam solida quam bisulca eandem naturam habet: quam cornu. itaque eisdem simul & ungulam findi: & cornu congruum est. fissio etiam ungulę: & cornus ex defectu naturę euenit. Itaque cum exuperantiam ungulę sollipedum natura dedisset: recte dempsit supernę: fecitque unicorne. Recte etiam capiti cornua mandauit: nec ut ęsopi momus uitio dat: quod taurus non in armis cornua gerat. unde ferire uehementius possit: sed capite parte corporis imbecillima: non enim ingenio perspicaci ille momus hęc deprehendit. ut enim si in alia quauis parte cornua haberentur: frustra ponderi essent: nulla in re utilia. multa etiam officia impedirent: Sic armis quoque infixa sedem omnino ineptam tenerent: non solum enim unde ictus fiant uehemen tiores considerandum est: sed etiam unde remotiores. itaque cum careant manibus: & nec pedibus imis affixa gerere possint: neque genibus (flexis enim impediretur) capite gerant necesse est: quemadmodum a natura constitutum est. Quinetiam ad cęteras corporis motiones: ita maxime geri sine ullo impedimento possunt. Ceruis duntaxat cornua tota solida & decidua: tum utilitatis causa: ut onere leuentur: tum ex necessitate prępondere. cęteris aliquatenus caua & mucrone demum concreta sunt. quoniam adictus hoc sit commodius: sed ne pars caua debilis sit: qua cuti annectitur: solidum quoddam ossibus exortum ingreditur eam: impletque to tam. Sic enim sita compactaque & ad uim inferendam commodissima: & ad reliquę uitę munera inoffensissima habentur: Sed cuiusnam gram natura cornuum sit: & quam ob causam: aliis data: aliis negata sit: expositum est. Nunc quemadmodum natura se habente necessaria rebus subiectis: necessario natura ratiocinaria alicuius gratia abutatur disserendum est. primo igitur plus corpulenti terrenique in animalibus grandioribus inest. cornigerum autem nullum admodum paruum esse nouimus: omnium enim quę explorata habemus minimum caprea est. natura uero contemplanda respe ctu plurium est: aut enim omni ex parte: aut magna ex parte con stat: quod secundum naturam sit. Os autem omne & quicquid speciem gerit ossis: terrenum est: quam ob rem plurimum id esse prope dixerim partis maioris contemplatione.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
