# De animalibus 31

Aristotle, De animalibus, 31. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/31
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/31

At parte sui ampliore: & gibba superiora corporis spectat: habet maiorem partem sui mucronis carnosam & spissam & neruulos suis in cauis continet. situm cęteris animalibus in medio pectore est: in quibus.s.pectus inest. homini tantum in partem sinistram potius uergit: paulo a mammarum distinctione ad le uam inclinans papillam: pectoris parte superiore: nec magnum est & spene tota non ob longum sed rotundius: Parte tamen extrema in acutum se colligit exitque pene in mucronem: habet ut modn exposui sinum triplicem: maximum dextro in latere: minimum in sinistro: medium magnitudine inter sinistrum & dextrum Omnes ad pulmonem for iminibus paruii redduntur: Quę res in uno tantum perspicua est. iferius uero a nexu suo maximo sinu uenę coniungitur: maiori: ad quam lactes etiam sunt: sinu autem medio ahortę annexum est. Quinetiam ad pulmonem meatus a corde ducuntur perpetui: findunturque eodem quo arteria modo in omnes pulmonis partes: & meatus qui eodem ab arteria tendunt sequuntur. uerum hi superiorem obtinent situm: neque ul lo communi foramine ad illos commeant: sed sua ipsi compulatione spiritum quem cordi trasmittant: recipiunt. pertinet.n.alter ad cauum dextrum: alter ad sinistrum. De uena maiore ac de ahorta separatim ratione communi post disseremus. Sanguinis autem plurimum pulmo ex cęteris continet membris quae animal pul monis compos: Idemque uiuiparum intus forisue constituunt Quippę qui totus inanis sit: & fungosus: ac riuulos uenę maioris singulis suis fistulis excipiat. errant enim qui sanguinis uacuum pulmonem esse arbitrantur: decepti.s.conspectu eorum pulmonum quos dissectis detraxerint animalibus. Quorum sanguis ilico effluit uniuersus: cor unum ex reliquis uisceribus sanguinem habet: & cum pulmo non intra se: sed in uenis contineat sanguinem: cor eundem intra se continere apertum est: singulis.n.suis sinibus sanguinem tenet. uerum tenuissimum medio sub pulmone sęptum transuersum pectoris est quae praecordia & cinctum appellant: Costis & subcartilaginiis: & spinę annexum parte media tenue ΓΟ κ membraneaque exilitate contextum. Venas etiam per se continet por rectas. sunt porro hominis uenę crassę proportione humani corporis Ecur supra septum positum a dextro latere est lien a lęuo ęque in omnibus quę membra ista disposita habent per naturam. Non prodigiose: iam enim legitimum illum locum in non nullis quadrupedum lienem cum iecinore permutasse uisum est Ventri lien annectitur: qua omentum obducit.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
