# De animalibus 312

Aristotle, De animalibus, VM LIBER TERTIVS INTERPRETE THE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/312
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/312

habeat autem perinde ac uas quod principium est necesse est: nec ratione tantum ita es se probatur: uerum etiam sensu parcipitur: nam in partuum prima generatione: statim cor palpitare cernitur: quasi animal sit: ut quod principium sit naturę eorum quę sanguinem habent: argumentum uel inde deduci potest: quod nullum animal sangui nis compos careat corde. principium enim sanguinis habeant necesse est. Ecur etiam omnibus sanguine pręditis inest: sed nemo id censuerit esse principium uel corporis totius: uel sanguinis. situm enim nequaquam optinet principalem. lienem uero sibi habet aduersum: in iis quę exquisitius constent: nec uero san guinis conceptaculum modo cordis: intra se continet. Sed ut reliquę partes sanguinem uenis inclusum habet: ad hęc uęna per iecur tendit nec ulla ex eo prouenit. Venę enim omnes ex corde sua initia trahunt: itaque cum alterutrum istorum principium esse necesse sit. Iecur autem non sit. cor sanguinis quoque principium esse necesse est. animal enim sensu definitur. uis autem sentiendi: primo illi tribuitur quod primum sanguine praeditum est. Tale autem cor est: quippe quod & origo sanguinis sit: & primum sanguinem habeat. Xtremum eius turbinatur in mucronem firmissimum: e situm in pectore est: & omnino parti priori corporis com missum: ne frigeretur. omnibus enim pectus minus carnosum qui tergum est: quamobrem a tergo perquantute calor apertus est. cor cęteris animalibus in medio pectore est. homini tantum paulo uergit ad lęuam: ut eius partis refrigerationem moderetur & compenset. Omnium enim animalium maxime homo refrige ratam habet partem sinistram: in piscibus etiam cor similem situm tenere: & cur dissimilem uideatur. dictum iam est: solis iis cordis mucro ad caput spectat. Cum ea pars prior sit: eodem enim agitur motus. Opia quoque neruorum in corde est. idque recta ratione. hinc enim motus oriuntur: qui intendendo remittendoque efficiuntur. itaque ministerio tali & robore opus est. cor autem ut supra diximus ueluti alterum animal inest in iis quę corde uitalem originem continent.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
