# De animalibus 314

Aristotle, De animalibus, VM LIBER TERTIVS INTERPRETE THE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/314
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/314

Sunt enim frigidiores: & uenę ampliores: & uentriculi ampliores: nam ut in paruo & in magno domicilio tantumdem ignis non ęque calefacit: sed minus in magno. sic in his calor non pariter agit. uas enim tam uena quam uentriculus est. Tem motus alieni calidum quodque refrigerant. plus aut spiritus in amplioribus est: magisque ualet. quamobrem nullum ex iis quę uenis aut uentriculis sunt amplioribus: ob ęsum per carnem opimumque est: sed quę ita pingues cant: aut omnia: aut maxima parte uenis in certis: paruoque uentriculo esse cernuntur. Cor solum uiscerum atque omnino partium cor poris: nullum uitium patitur graue: idque recta ratione. cum enim principium corrumpitur: nihil est quod cęteris quę inde pende ant: prębere auxilium possit. indicium: ut nullum affectum cor patiatur: quod in nulla hostia: cor ita affectum uisum adhuc est: ut in cęteris uisceribus cernitur. Renes enim sępenumero calculos & pannis: & papulis referti uidentur: atque etiam iecur & pulmo: ac potissimum lien. multa etiam alia uitiorum genera euenire in iis uidemus: sed tamen circa arteriam pulmonis: & qua ie cur annectitur uenę maiori perexigue: ita accidit: idque ratione re recta. hac enim maxime cordi associantur. At uero quae morbo uitiis que eiusmodi pereunt animalia: iis dissectis affectus morbosi in cor de conspiciuntur. Sed de corde quale nam sit & cuius gratia & quam ob causam iuctum animalibus sit hęc dixisse satis est. Equitur ut de uenis disseramus: uidelicet de maiori & de as horta: hę namque ex corde primę recipiunt sanguinem: reliquae earum soboles sunt. igitur sanguinis gratia eas esse dictum iam est. humor enim conceptaculum quisque desiderat.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
