# De animalibus 315

Aristotle, De animalibus, VM LIBER TERTIVS INTERPRETE THE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/315
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/315

Venarum autem genus con ceptaculum & uas est: itaque sanguis in iis quasi uase est: sed quamobrem duę sunt: & de eadem origine in omnes corporis partes discurrant: explicandum nunc est. causa ut principium unum & ab uno esse melius sit. quod animam sentientem unam actu habeant omnia. hinc enim pars etiam quę eam animam primo contineat una est: tum potentia: tum actu in iis quę sanguinem habent. At in nonnullis eorumque sanguine carent: actu dumtaxat. quamobrem caloris quoque originem in eodem tan tisper esse necesse est. hęc eadem causa est etiam: ut sanguis hu midus sit & calidus: cum igitur una in parte sit principium sen sus & caloris. Sanguis etiam ex uno suam originem ducit. uni tate autem sanguinis fit: ut uenarum etiam capita ex uno eodem que oriantur. duę autem numero sunt: quoniam corpora animalium quę sanguinem habent: & gradiuntur bipartita sint. hęc enim omnia parte priori & posteriori dextra & sinistra: su periori & inferiori distinguuntur. quanto autem nobilior ac prin cipalior pars prior quam posterior est: tanto uena maior pręstan tior est altera quam ahortam uocari diximus. altera enim in prio ra: altera in posteriora discurrit: & altera in omnibus sanguine pręditis habetur aperte: altera in nonnullis aut obscure aut in certe. Causa uero ut uenę in omnes corporis partes digerantur: quod sanguis aut quod uicem sanguinis tenet: totius corporis materia est: quę in uena aut in uicario uenae continentur. sed quonammodo: & ex quo animalia nutriantur: & quomodo ex uen tre capiant alimentum: cum de generatione agitur: aptius & spe ctari: & explicari potest. Cum autem partes ex sanguine omnes consistant (ut diximus) uenarum riui in omnes corporis partes ratione recta expanduntur. Sanguinem enim findi per omnia adesseque omnibus oportet: si quidem partes quęque ex eo comsistunt: & ut in hortis rigandis de una origine fonteque unoaqua riuis permultis diducitur: aliique ab aliis ductus subinde excipiunt quousque huor in omnis partes deueniat. atque etiam ut in fabricis per totam fun damentorum descriptionem lapides apponunur. uidelicet ea ratione quod sata hortorum humoris beneficio nascantur: funda menta ex lapidibus condantur: sic natura sanguinem per totum corpus censuit deriuandum. Cum is omnium materia sit: patet hoc in iis quę maxime extenuentur. nihil enim nisi uenę apparent: ut in uitineis & ficulnis & reliquis generis eiusdem frondibus: iis enim arescentibus: uenę tantummodo relinquuntur: Cuius rei causa est: quod sanguis & quod sanguini proportionetur potentia sit: corpus & caro: aut quod iis proportione respondeat.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
