# De animalibus 317

Aristotle, De animalibus, VM LIBER TERTIVS INTERPRETE THE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/317
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/317

infra mutatis uic bus tendunt: atque ita continetur corpus. progredientes enim scinduntur iuxta bifidam crurum partitionem: atque altera ex parte priori in posteriorem se porrigit: altera ex posteriori in prio rem: eodemque concurrunt: ut enim ea quę implexa sunt: continentiora constant. Sic uicibus uenarum mutatis partes priores corporis cum posterioribus copulantur. Simile etiam a cor de locis superioribus fit: sed qui diligentius nosse uelit: quem admodum uenę inter se habeant: spectare id tum per disectionem: tum etiam per commentationem: hoc est historiam ani malium debet: atque de uenis & corde hactenus. de reliquis eti am uisceribus hac eadem uia & ratione considerandum est. Vimo ideo habetur quia genus animalium quoddam pedestre est. Calorem enim refrigerari necesse est: quod extrinsecus ea quae habent desiderant sanguinem. Sunt enim calidiora: At quę sanguine carent uel suo natiuo spiritu satis refrigerari possunt: extrinsecus autem uel aere uel aqua re frigerare necesse est. quamobrem piscium nullus habet pulmo nem: sed pro eo branchias optinent. ut cum de spiratione age remus retulimus. aqua enim refrigerantur: ut aere: quę spirant. quam obrem omnia quę spirant: habent pulmonem. spirant pe destria omnia: & aquatilium nonnulla: ut balena: & delphinus atque etiam cęte: omnia quę ressant. complura enim natura an cipiti sunt: tum ex terrestrium: tum ex aquatilum numero. nam & eorum quę terra sustentantur: aeremque arripiunt: quędam in humore maximam temporis partem consumunt propter sui corporis temperamentum: & eorum quę in humore degunt: non nulla tantum terrestris naturę sibi mutuantur: ut nisi interdum spirent: uiuere nequeant. pulmo igitur spirandi officio delega tus est: qui originem quidem sui motus accipit ex corde. sed sua tum amplitudine: tum inanitate aditum spiritui patefacit. cum enim attollitur: influit spiritus: cum contrahitur effluit. Ad cordis palpitatiorem pulmonem spectare male opinatum est. cor enim homini (prope dixeri) animalium uni palpitat. quia hono solus spe rei futurę: expectationeque moueatur. in pluribus etiam cor laxo inturuallo distat a pulmone: situmque superius tenet: ut nihil ad cordis palpitationem conferat pulmo. differentia pulmonis uaria est. aliis enim sanguineus magnusque: aliis minor fungosus exanguis. Quę uiuipara sunt: maiorem & copia refertum sanguinis habent propter calorem suę naturę ampliorem: Quę contra ouipara sunt: exiguum & siccum: sed aptum ampliari ac ex tume scere: cum inflatur: qualis eorum est: quę ex terrestribus quadru pedes ouiparę sunt: ut lacertorum & testudinum & cęterorum generis eiusdem. uolucrum etiam natura quas aues appellam?

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
