Latin
VM LIBER TERTIVS INTERPRETE THE
Aristotle, De animalibus 319
Unproofread scanNot analysed yet
cor uentriculis suis distin guitur. pulmo uero in ouiparis adeo dirimitur: ut ea binos habere pulmones uideantur. Renes bipartitos esse nulli dubium est. de iecore &liene iure ambiges. Cuius rei causa est: quod in iis quę lienem habere necesse est: lien ipse quasi iecur adulteratum esse uidetur. in iis autem quę lienem habere non necesse est: ut exiguus admodum lien ueluti notę gratia habetur: sic epar bipar titum aperte est: &pars altera ad dextram: altera quę minor est ad sinistram situm tenere expetit. Quinetiam in ouiparis quanuis minus quam in uiuiparis apertum sit: tamen in nonnullis ęque