# De animalibus 319-2

Aristotle, De animalibus, 319. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/319-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/319-2

diuisum patet: ut locis quibusdam lepores bina iocinera habere uidentur: quemadmodum in genere piscium tum alii quidam tum cartilaginei iecur duplicatum habere uidentur. Sed quoniam iecur parte dextra potius situm est: ideo natura lienis adhibita est. Itaque quanqui necessaria quodammodo est: tamen non admodum omnibus animalibus. causa igitur ut uiscerum natura bi partita sit (quemadmodum diximus) dextrum sinistrumque est: utrumque.n. sibi simile exposcit: quomodo ea quoque similem: ge minamque habere naturam expetunt: ut eum illa quanuis gemina eodem coeunt: sic uiscerum singula: quanuis gemina nexu eodem continentur. Vnt uiscerum quędam supra sęptum: quędam infra: sed omnium usus communis uenarum gratia est: nidelicet quo uenę: utpote pensiles sustineri: & compula uiscerum stabili ri ad corpus possint. quasi enim anchorę per partes deductas iaciuntur ad corpus. uerbi gratia de uena maiore ad iecur: & lie nem deuenitur: etenim uiscerum eorum natura quasi clauus corpori eam affigit.s.iecur & lien: in latera corporis uenam maiorem affirmant. ad hęc enim sola rami ab illa mittuntur. Renes autem in partem posteriorem eandem continent: quanquam ad renem utrunque non modo de uena maiori sed etiam de ahorta pertendit uena: hęc uiscerum beneficio institutioni animalium prestantur: atque etiam iecur & lien iuuant ad cibi concoctionem: quod enim sanguinea sunt: calidam habent naturam. Renes ad excrementum quod in uesicam secedit opitulantur.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
