# De animalibus 319

Aristotle, De animalibus, VM LIBER TERTIVS INTERPRETE THE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/319
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/319

cor uentriculis suis distin guitur. pulmo uero in ouiparis adeo dirimitur: ut ea binos habere pulmones uideantur. Renes bipartitos esse nulli dubium est. de iecore & liene iure ambiges. Cuius rei causa est: quod in iis quę lienem habere necesse est: lien ipse quasi iecur adulteratum esse uidetur. in iis autem quę lienem habere non necesse est: ut exiguus admodum lien ueluti notę gratia habetur: sic epar bipar titum aperte est: & pars altera ad dextram: altera quę minor est ad sinistram situm tenere expetit. Quinetiam in ouiparis quanuis minus quam in uiuiparis apertum sit: tamen in nonnullis ęque

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
