# De animalibus 321

Aristotle, De animalibus, 321. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/321
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/321

humoris enim excrementicii gratia qui confluit in uesicam adiuncti sunt ex sua natura: in quibus plus huiuscemodi sedimenti fieri solet: ut uesica melius suo munere fungeretur. Sed cum usus eiusdem causa renes atque uesica habeantur: dis serendum nunc de uesica est: praetermissa sequente partium enumeratione. de praecordiis enim nondum docuimus: quę pars uiscerum rationi coniuncta est. uesica non omnibus animalibus data est: sed iis tantum tribuere uoluisse natura uidetur: quae pulmonem haberent sanguineum Idque recta ratione. caloris enim excessu qui in eo ipso membro con tinetur: sitibunda hęc omnium praecipue animalium sunt: cibique indigent non modo sicci uerum etiam humidi copiosioris: itaque excrementum etiam copiosius contrahi necesse est: nec solum tantum quantum a uentre concoqui excernique cum eius excremento possit. ergo huius quoque excrementi conceptaculum quoddam haberi necesse est. quam obrem omnia quę talem habent pulmonem. uesicam optinent: quae autem tali carent pulmone: & uel parum bibunt: quoniam fungosum pulmo nem habeant: uel omnino potum assumunt: non potus sed cibi gra tia: ut insecta: et pisces: uel etiam penna aut squama aut cortice in teguntur. hęc tum propter humoris assumpti exiguitatem: tum quia quantum excrementi contrahitur in ea ipsa absumatur. uesica omnia carent excepta testudine: inter corticata. in hac enim tantummodo natura castrata est: Cuius rei causa est: quod marinę testudines pulmonem habent carnosum sanguineum: & similem bubulo. terre stres autem proportione maiorem. superficies etiam quod obdensa praeduraque modo silicis est: facit ne humor difflari euaporarique possit per carnem laxiorem. ut auibus serpentibus cęterisque opertis cortice euenit: atque ita excrementi copia tanta subsidet: ut eorum natura conceptaculum & uas quoddam capax humoris desideret. uesicam igitur testudo sola inter hęc habet: ea de causa.s.marina amplam: terrestris exiguam admodum. Enum etiam ratio similis est. nullum enim pennatum: nullum squamar tum: nullum corticatum: excepta testudine renes habet. quan quam in nonnullis auibus carunculę quaedam sint latiuscule: speciem re num ostendentes: quasi ea caro quę renibus delegata est locum non habeat sed in plura dispersa sit: genus tamen testudinis quam lutariam uocant: & uesica & renibus caret: fit enim propter eius mollitudinem tegminis: ut humor facile diffletur. lutaria igitur ob eam causam neutram earum partium habet: cęteris animalibus quę sanguineum) ut dictum est) habent pulmonem: renes omnibus natura tribuerat. quippe quae simul et ad uenas continendas iis uteretur: & ad humorem superuacuum excernendum abuteretur.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
