# De animalibus 324

Aristotle, De animalibus, 324. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/324
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/324

hac enim causa natura intercepit pręcordiorum: quasi parietis sepisque interuentu: distinxitque partem nobiliorem ab ignobiliori: in quibus superioris inferiorisque ratio posset haberi. superius est enim cuius gratia reliqua sint: quodque melius sit. inferius autem quod eius gratia sit: & conceptaculum cibi necessarium. Annectitur hoc septum siue cinctus costis parte sui carnosiore ualidioreque. me dia autem constat membrana exiliori. ita enim & ad robur: & ad praetentum commodius est contra calorem se efferentem: hoc ueluti sobolem esse. argumentum ex iis quę plerumque accidunt ducitur. ubi enim propter uicini tatem attraxerint humorem calidum atque excrementicium: cotinuo men tem sensumque plane perturbant. quamobrem phrenes appellantur: quasi participes prudentię sint: Atqui nullatenus particepes sunt: Sed que propinquę sunt iis quę uim optinent illam (Cordi enim praetenduntur) huic mentis mutationem aperiunt. quamobrem tenues parte sui media sunt: non modo de necessitate: quod cum carnosę sint parte sui co stis ammota carnosiores esse necesse sit: uerum etiam ut minus ua poris excipiant. nam si carne pleniore constarent: copiam uaporis & haberent & traherent: partem hanc calefactam celeriter sensum aperire indicat: uel id quod titillatu euenit. rident enim celeriter: qui titillantur: quod motus celeriter ad eum locum perueniat: qui quanquam leuiter calefaciat: tamen aperit: & mentem mouet praeter uoluntatem. causę autem cur homo animalium unus titilletur: & cutis tenuitas est: & quod solus omnium animalium redeat. est enim titillatio risus per eiusmodi motum partis: quę alam complet: ictu etiam traiecta praecordia in pręliis risum attulisse proditum est scilicet calore quem mo ueat uulnus. hoc enim uerisimilius credi potest quam quod de capite referunt: ut abscissum loqui potuerit. Sunt enim qui hoc dicant: homerumque testem adhibeant: quasi ob eam rem illud dixerit. ipseque dum loquitur miscetur puluere uertex. non enim dum ipse homo: sed dum ipse uertex intelligi uolunt: in terra caria: res adeo pro uera habita est: ut reum quendam ex incolis egerint. Cum enim iouis hoplosmii sacerdos esset occisus: et a quo non constaret: nonnulli sese audiuisse retulerunt: capite pręciso dicente sepius: uirum super uiro cercidas occidit: itaque hominem cui nomen Cercidas in prouincia quesierunt: compartumque in iudicium dux erunt sed fieri non potest: ut caput pręcisa arteria: et sine motu pulmonis loquatur: nec apud barbaros qui capita. summa cum celeritate absindunt: tale quid unquam euenisse accepimus. Ad hęc in cęteris animalibus cur id non aliquando fiat.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
