# De animalibus 325

Aristotle, De animalibus, 325. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/325
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/325

risum enim iis nunquam pręcordiis traiectis moueri consentaneum est: cum ridendi ui careant: At capite absciso ne suam uocem aliquam do emittant: quid nam prohibeat? Corpus tamen detracto ca pite progredi quoquam non temere credi potest. nam ea quidem que sanguime carent: uel uiuere diutius possunt truncata capite: cuius rei cau sam alio loco docuimus. Sed. cuius nam gratia singula uiscerunm habeantur explicatum iam est. Xtremis autem uenarum interioribus hęc necessario adiun guntur uaporem enim prodire: eumque sanguineum necesse est ex quo consistente concresenteque uiscerum corpus contrahatur et coaugmententur: quapropter sanguinea hęc sunt omnia et naturam sibi consimilem cęteris dissimilem habent. Embranis omnia uiscera includuntur. protegmine enim m opus est: quo illesa seruentur: eoque leuiora. menbrana autem talis suapte natura est. quippe quę et densa sit ut arcere possit: et carne uacet: ut uaporem nec trahat nec habeat: et tenuis pretendatur: ut leuis sit: & nihil ponderis afferat. Maxime inter mem branas et robustissimę sunt: quę cor aut cerebrum ambiunt: idque optima ratione. hęc enim precipuam tutelam desiderant. tutela enim partibus adhibenda principalibus est. hęc autem principa tum maxime uitę optinent. Abent animalium quędam omnem uiscerum numerum quaedam non omnem: quae sint hęc: & quam ob causam dictum iam est: & uarie uero hęc habentur: neque enim cor simile habent ea quae corde prędita sunt: neque aliud prope dixerim ullum. Tam enim iecur aliis multifidum est: aliis simplicius in eorum genere: quę sanguinem habent & uiuipara sunt: sed longe magis piscium iecinera: & quadrupedum: & ouiparorum: tum inter seipsa: tum ab iis quę modo diximus dissident. Auium iecur maxime simile est iecori uiuiparorum. puro enim & sanguineo colore exhilaratur: ut illud cuius rei causa est: quod auium corpora difflari euaporarique optime possint: nec multum habeant excrementi uitiosi. quo etiam fit: ut nonnulla ex uiuiparis fęlle careant. Iecur enim ad temperiem sanitatemque corporis multum confert.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
