Latin
326
Aristotle, De animalibus 326
Unproofread scanNot analysed yet
finis namque eorum in sanguine potissimum situs est. Iecur autem omnium uiscerum excepto corde sanguine refertissimum est. At uero quadrupedum ouiparorum &piscium iecinora maxima parte pallidiuscula sunt: nonnullorum etiam uiciata omnino ut corpora quoque eorundem pra uum temperamentum sortiuntur: uelut rupetę: testudinis &similium lenem bisulca inter cornigera habent rotundum ut capra ouis &reliqua omnia: nisi aliqua pro sua magnitudine auctiorem in longitudinem habeant: ut boues. At multifidis prolixus omnibus est: ut homini: cani. Sollipedibus autem medium tenet: &promiscuus est. partem enim alteram habet latam. alteram angustam: ut equo: mulo: asino. Ifferunt uiscera a carne non modo sua corpulentia. Verum etiam eo quod caro foris posita est. uiscera intus continentur. cuius rei causa est quod naturam communem cum uenis habeant: &partem uenarum gratia sint: partim non sine uenis esse possint. Vbest pręcord iis uenter qua gula desinit: Si habetur: si minus ori adiungitur. Entri intestinum annexum est: sed quam ob causam partes has animalia habeant omnia: nulli dubium est. Cibum enim &ingestum recipere &euaporatum eiicere: neque eundem locum esse cibi concocti: &excrementi necesse est. conceptaculum etiam adesse in quo cibus mutetur oportet. pars enim alia cibum ingestum complecti: alia excrementum materiam que superuacuam capere debet. quarum actionum ut tempus diuersum est: sic loca etiam diuersa haberi necesse est. Sed de iis aptius disseremus: cum de generatione: &alimento agetur. nunc de differen tia uentris &partium: eodem partinentium considerandum est. Ventres enim nec magnitudiue neque specie similes inter se sunt: sed quae in sanguineo genere utrinque dentata &uiuipara sunt: hęc simplicem habent uentrem: ut homo: canis: leo: &reliqua: quorum pedes in plures di gitos funduntur: &quę aut sollipeda sunt: ut equus: mulus: asi nus aut bisulca quidem: sed utraque parte dentata: ut sus: nisi aliqua prę sui corporis magnitudine aut difficultate cibi non ad concoctionem idonei sed spinosi &lignei: multiplicem habeant: ut camelus: quemadmodum cornigera hunt. quippe quae non: utraque parte dentata sint.