# De animalibus 326

Aristotle, De animalibus, 326. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/326
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/326

finis namque eorum in sanguine potissimum situs est. Iecur autem omnium uiscerum excepto corde sanguine refertissimum est. At uero quadrupedum ouiparorum & piscium iecinora maxima parte pallidiuscula sunt: nonnullorum etiam uiciata omnino ut corpora quoque eorundem pra uum temperamentum sortiuntur: uelut rupetę: testudinis & similium lenem bisulca inter cornigera habent rotundum ut capra ouis & reliqua omnia: nisi aliqua pro sua magnitudine auctiorem in longitudinem habeant: ut boues. At multifidis prolixus omnibus est: ut homini: cani. Sollipedibus autem medium tenet: & promiscuus est. partem enim alteram habet latam. alteram angustam: ut equo: mulo: asino. Ifferunt uiscera a carne non modo sua corpulentia. Verum etiam eo quod caro foris posita est. uiscera intus continentur. cuius rei causa est quod naturam communem cum uenis habeant: & partem uenarum gratia sint: partim non sine uenis esse possint. Vbest pręcord iis uenter qua gula desinit: Si habetur: si minus ori adiungitur. Entri intestinum annexum est: sed quam ob causam partes has animalia habeant omnia: nulli dubium est. Cibum enim & ingestum recipere & euaporatum eiicere: neque eundem locum esse cibi concocti: & excrementi necesse est. conceptaculum etiam adesse in quo cibus mutetur oportet. pars enim alia cibum ingestum complecti: alia excrementum materiam que superuacuam capere debet. quarum actionum ut tempus diuersum est: sic loca etiam diuersa haberi necesse est. Sed de iis aptius disseremus: cum de generatione: & alimento agetur. nunc de differen tia uentris & partium: eodem partinentium considerandum est. Ventres enim nec magnitudiue neque specie similes inter se sunt: sed quae in sanguineo genere utrinque dentata & uiuipara sunt: hęc simplicem habent uentrem: ut homo: canis: leo: & reliqua: quorum pedes in plures di gitos funduntur: & quę aut sollipeda sunt: ut equus: mulus: asi nus aut bisulca quidem: sed utraque parte dentata: ut sus: nisi aliqua prę sui corporis magnitudine aut difficultate cibi non ad concoctionem idonei sed spinosi & lignei: multiplicem habeant: ut camelus: quemadmodum cornigera hunt. quippe quae non: utraque parte dentata sint.

---

Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus.
