Latin
328
Aristotle, De animalibus 328
Unproofread scanNot analysed yet
Iscium generi dati sunt dentes: sed serrati prope dixerim om nes. genus enim quoddam exiguum est: quod non serratos habeant dentes: ut qui scarus uocatur: qui unus &ruminare merito ob eam rem creditur. quae enim non utrinque dentata cornigera sunt ruminant: habent omnes acutos: quibus &si cibum secare possunt: tamen male secant: quod diu tius immorari nequeant. quamobrem nec planos habent dentes. non enim fie ri potest: ut deterant cibum. itaque frustra haberent. Item stomachum alii nullum omnino habent: alii breuem: sed enim ad concoctionem iuuandam alii modo auium uentriculos habent: &carnosos ut mugilis. Maior autem numerus appendices iuxta uentrem frequentes optinet: ut in iis quasi lacunis cibum conditum macerent: atque concoquant: sed pisces contra q aues eas appendices sitas habent. quippe qui superne habeant ad uentrem: Cu aues quibus datum hoc est: infra parte intestini extrema dissument. uiuiparorum etiam nonnullis appendices intestinales infra eadem de causa ha bentur. genus piscium omne quoniam cibum minus conficere possit: cru daque egerat &uorax &gulosum est: cętera etiam omnia quibus inte stina sunt recta: ciborum auida sunt. cum enim cibus celeriter egeratur: proindeque breuis usus fruendi sit: breui repetant cibum: auida necesse est: Quę utrinque dentata sunt: peruum habere uentrem dictum iam est. differentiam autem duplicem fere omnia recipiunt. alia. n. canino simi lem habent: alia suillo. amplior uenter suillus est flexuosusque: ut diutius concoquat. caninus peruus est: nec multo amplior intestino. lęuis que intus. Ventre natura intestinorum posita est in omnibus animalibus. habent &ea differentiam: ut uenter numerosiorem. aliis enim simplex intestinum sibique simile resoluitur aliis dissimile. quibusdam. n. parte qua uentri iungitur laxius est: qua desinit: arctius. Quamobrem canes uehementi nixu nec sine cruciatu eam partem leuant excremento: sed tamen maio ra animalium numero arctius parte superiori est: latius inferiori: maiora multi plicabilioraque sunt intestima. Cornigerorum uentris etiam sinus eorum ampli or quod auctiora sint. cornigera. n. prope dixerim omnia ampliora sunt pa buli ratione ut conficiant. quod sibi ingerunt inconfectum. Quibus autem inte stinum non directum: iis omnibus amplius tendit: qua &quod colum uocatur habent: &cęcum: ac tumidum quiddam mox artatur: &complicatur. ab hoc re ctum ad exitum usque excrementi partendit. quae quidem pars quam podicem uocant aliis pinguis: aliis sine pingui est. Quę omnia natura sollers molita est ad congruam cibi confectionem: &excrementi usum: &trammissio nem. procedenti. n.